16:58 per omnia placebat, (quod literis etiam apud te sum testatus) respondi tamen modestissime, sententiam illam habere suos autores, et magnos quidem viros, tam veteres quam recentiores, maxime vero Augustinum, Lutherum, Bucerum et alios eximios theologos, quosdam aliter sentire: itaque suspendendum potius iudicium quam temere pronunciandum de re controversa. Ita mitigavi praeiudicia quorundam in tubalas6) illas admodum commota et irata. Sic soleo me publice et privatim gerere ne ullas voces emittam quae odia accendant potius quam restinguant. Inter haec tamen fieri non potest ut satisfiat omnibus, maxime quum consensus aliquis in aliorum sententias flagitatur. Ego vero te, utpote cordatum virum, credo aequiore animo ferre dissentientem quibusdam in rebus amicum, nimis (si ita vis) lenem, civilem, moderatum, adde etiam non satis acrem et rigidum erga malos, quam levem, immoderatum et rigidum assensorem. Utcunque enim simus in quarundam rerum et consiliorum tractatione paulo diversiore ingenio, habeatque forte uterque nostrum, una cum naturae stimulis et studiorum diversitate (quantum ad polytica * attinet) suas etiam privatas rationes rerum gerendarum, non debemus tamen rescindere amicitiae leges et iura ob istam ingeniorum imparitatem, neque sic alienari animis, quasi nihil habeamus commune quia non omnia. Itaque pone omnes suspiciones, mi Calvine. Si meo vel vitio vel errore tuo amore indignus sum, Christi tamen nomine cogita te mihi perpetuo obligatum. In quo ego te amare et colere non desinam quamdiu vivam. Vale, et amicos resaluta. Spero fictam Caesaris et Regis pacem solidae nobis pacis occasionem daturas*. Saepe enim fit ut per externa pericula internae et domesticae discordiae sopiantur. Vale. Bernae 4. Martii 1556. Nicolaus tuus Zerehintes. 2404. CALVINUS GLAUBURGO. Laudat eius studium in concilianda pace in ecclesia Gallicam Francofurdensi mutuis criminationibus distracta et quum arbitrium ad ipsum in hac lite delatum sit, proponit componendae conditiones. (Deseribimus ex Ionvillaei exemplari in Cod. Gen. 107a, fol. 127, coll. Turretini Cod. 108, fol. 64. Epp. Bern. VI. p. 628 et Simleri Yol. 87.) 6) lege: tabulas, nempe Bezae, de praedestinatione.