11:58 stanter excepit ne Aureliae agere cogeretur: se enim potius extrema quaeque tentaturum quam ut mensem unum istic haereat hoc tempore. Quoniam igitur videmus ipsum in Galliam adeo parum inclinare, ab Aurelia vero toto pectore abhorrere, veremur magnopere ne si istuc venerit maiores offensas in se excitet. At ea forte indulgentia tutorum est, ut ei concessuri sint quod petet. Ergo in Italiam mittetur? Quo ingenio praeditus est ipse iuvenis, et quibus corruptelis abundat illa regio, quid hoc obsecro aliud est quam laqueum illi induere? Ego conscientiam tuam appello. Sustineresne autor esse ut in Italiam mitteretur puer non malo alioqui sed lubrico flexibilique ingenio? Annon multo satius est ut hic ad continentiam integritatemque morum, inprimis vero ad pietatem formetur simul ac confirmetur? Memineris nos in ea deliberatione non esse an huc concedere debeat. Semel id factum est. Consideratene an secus, quid attinet quaerere postquam factum est? Sed quia hic sunt (de ambobus iam loquor) malim hic ad paucos menses proficere quam istuc protinus redire, cuius et ipsos poeniteat in posterum, et propinquos eorum amicosque pigeat. Quid enim aliud sperem ab eo qui in animum induxit quidvis potius experiri quam dimidium mensem eo loci transigere quo eum tutores revocant et ubi detinere ipsum cupiunt. Deinde fac istorum omnium nihil obstare, quominus se istuc recipiat, quid tamen faceret tam adverso anni tempore iuvenis et parum robusto corpore et delicate enutritus, et equo pecuniaque destitutus? Erat tantus aestus quum nobiscum deliberaret, ut nos Domi sedentes debilitaret. Nummus unus ad viaticum non suppetebat: erat obaeratus hospiti. Nihil istorum aut fingo aut amplifico. Ergo Truschius ipse, nisi fallor, si in consilium esset nobiscum adhibitus, nobis libenter assensus fuisset, nihil esse melius rebus ita impeditis quam exspectare usque dum non literis tantum vocetur, sed ad reditum instruatur. Interim tamen Truschium admonebis ut diligenter expendat ac reputet quid e re utili ta teque iuvenis sit futurum. Hic neque seritur mihi neque metitur. Sed horreo dum considero imminere periculum saluti eius adulescentis quem salvum servare cupio. Iam finem faciam. Nam vides me epistolam longius extendisse quam initio proposueram. Salutabis mihi amantissime omnes nostros, cognatum tuum praecipue, cui meam ad Sadoletum responsionem offeres postquam legeris:4) mihi enim cum eo agendum est ut cum suis creditoribus solent debitores qui solvendo non sunt. Munusculis enim eos deliniunt, quo solutionis moram patientius exspectent. Vale optime vir et mihi in Domino di- 4) In margine: hic aliquid deest. Frambergum, nisi expergiscat, lethargicum paene factum putabo.