9:579 579 RESPONSIO AD BALDUINI CONVICIA. 580 veritatem opponere. Una re maxime gloriatur, quod relicta patria, contemptis divitiis et honoribus, exsilium et inopiam pro evangelii professione pertulerit. Equidem in laude duco, quod evangelii nomine in discrimen vitae adductus fuga sibi consuluerit. Fortunis exutum fuisse negant conterranei et familiares : quia extra Caesaris ditionem a matre et cohaeredibus permissum fuit sumere quantum ex haereditate, si integra fuisset eius conditio, pervenire ad eum poterat: ut ne unius quidem assis iacturum fecerit. Et aliquando coram [pag. 38] homini gratulatus sum, quod tam facile recuperasset quod sibi credebat periisse. Verum ne falsis laudibus contra Christum regem gloriae superbiat, iidem eius familiares affirmant, simul ac se eripuit a periculo, per Claudium Cantiunculam 1), qui tunc cancellarius erat Lotharingiae, de reditu tentasse, quem foeda evangelii abnegatione redimere paratus erat. Etsi autem repudiatus alio se vertit, iam tunc voluntarius fuit apostata. Ego quibus vel delitiis, vel commodis, vel opibus Christum praetulerim, non commemoro. Tantum dico, si mihi fuisset animus Balduini, non fuisse adeo difficile quae frustra semper ambivit, et quibus hodie nimis cupide inhiat, adipisci. Sed valeat illud. Ego tenuitate mea contentus frugalitatem sic colui, ut nemini gravis fuerim. Quietus maneo in statione mea: de stipendio, quod mihi mediocre constitutum erat aliquid remisi, tantum abest ut de augendo verba fecerim. Meas omnes curas, labores, studia non modo in utilitatem huius 1) Claude Chansonnette.