20:579 579 EPISTOLAE 4266-4268 580 levamus oculos, sed tamen trepidi et parum fidentes non erigimur. Caetera ex nuncio, quem ego idoneum putavi cui tuto crederem. Tam incerta rerum et misera conditio in animum meum induxit ut curarem meum dare nomen magistro artis, ne morte mea cogatur egere vel redire, simulque ut sudore vultus vitam tueatur, suis si res ferat non defuturus. Quaesivit mihi praeceptorem Lugduni, qui et factis et verbo fidem suam testatur. Proximis feriis spero institorem ad eos profecturum ut hoc perficiat. Habeo hic qui suo tempore locum eius apud vos repleant in meis malis. Intellige hoc esse unum quod mea non sequatur mea* consilia. Amicum nostrum et fratres quaeso saluta. Vale, et pax Christi sit tecum. Commendo vobis ultimum, et ne quis suboleat. Et vos cupio scire apud quem sint, quia sum nonnihil sollicitus 4267. INCERTUS CALVINO. Post laudes Calvini et miseri piorum status lamentabilem descriptionem aperit suum desiderium Genevae quietum locum obtinendi. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 225.) A Monsieur Maistre Charles D'eteville a Lyon. Nihil unquam mihi fuit optatius, vir eruditissime, quam eam mihi aliquando occasionem dari, qua te non quidem per literas salutarem, sed tecum in colloquium venirem. Verum quando is hactenus fuit status rerum mearum, ut id in quo mihi putabam esse omnia minime potuerim consequi, non putavi mihi committendum esse ut hic Claudius noster sine meis literis istuc veniret, quibus tui videndi desiderium aliquo modo tamdiu lenirem, dum mihi coram licebit omnes animi mei cogitationes in sinum tuum effundere. Me vero, quod plerique solent, statim in fronte epistolae non excuso, quod ignotus ad ignotum, tantillus ad tantum scribo: idque humanitate tua fretus quae personam non excipit. Neque te magnificis titulis onerans pluribus exspatiabor in laudes tuas, ne quid auribus tuis dare videar. Quum enim, ut scis, in nemine non turpe est assentationis vitium, tum vero in homine christiano turpissimum. Adde his quod ie in tam illustri loco positum esse video ut omnium