9:578 mere tam persuadebis futili tuo mendacio, quam Vergiliani carminis tinnitu Coloniam misisse sicarios, qui Cassandrum occiderent, quem proxima pagina adhuc superstitem manere denuncias. Hac scilicet probitate [pag. 35] libertas tibi parta est, ut in mendacia non minus severe quam optimus veritatis assertor inveharis. Sed quid hoc sibi vult, tanquam pecudes naribus a me tractari quos negat vel caecos esse, vel fatuos, vel ad degenerem servitutem abiectos? Verba tam contraria implicare quis vel sani vel sobrii hominis esse credat? Ex eadem amentia ebullit quod proxime sequitur: dum lamentabili voce deplorat se miserum pupillum esse, et simul gloriatur, quamvis ego, qui terribilis sum magister, flammas ore vomam, se magno suo qui in coelis est tutore fretum assurgere supra omnium larvarum et dirarum terriculamenta: et reputare quod melior magister docuit, beatos esse quibus maledicunt homines mentientes. Si Dei pupillus censeri volebat, cur non speciem aliquam modestiae prae se tulit? Quorsum vero attinet Dei nomine sic abuti qui divina et humana iura non minus superbe contemnere quam scelerate violare non dubitat? Certe perperam ad Dei tutelam confugit qui tam malus fuit vitricus. Sed voluit scilicet religionis opinione sibi gratiam acquirere [pag. 36] apud simplices: ac si crederet ullum in coelo esse numen. Hoc vero est non assurgere supra larvas, sed larvarum omnium integumenta congerere ad fallendum. Porro quod me ad iudicium citat, reperient lectores non alio consilio factum esse, nisi ut insereret quod de Publio Galba legerat apud Ciceronem, primum esse ex pontificibus qui tractus fuerit ad populi iudicium. Quoniam itaque putavit ad me perstringendum hoc fore plausibile, ne tam bellum dicterium perderet, tribus vel quatuor paginis adversus meam potentiam invehitur: ac si omnibus legum vinculis solutus tyrannice instar romani idoli dominarer. Scilicet non satiatur crudele eius in me odium tot quibus me omnes Christi hostes impetunt calumniis, nisi in arenam proiiciar a feris laniandus. Haec mea est immunitas, ut omnes omnium impetus in me ruant, eorumque tela in me dirigantur. Unde apparet quam putida sit hominis ostentatio, dum me ab Aeolia mea exire iubet, quo mecum confligat aperto marte. Quasi vero non satis hucusque [pag. 37] penetrent eius et similium maledicta: aut Geneva ventos exsufflet quibus ipse crepat. Quanquam non exspectavi dum me e securo, ut fingit, nido extraheret: quia quo tempore totius regii consilii odia in nos accenderant improbi, nullo salvi conductus, ut loquuntur, diplomate petito, libere postulavi ut inter medios ignes causam dicere liceret. Simile aliquid de se narrat Balduinus. Sed quia cum cynico scurra nullus esset litigandi modus, praestat verborum ampullis solidam rerum ipsarum 37