20:578 imo dissuasi quantum potui. Statuebam ante oculos, et Groto et eius uxori, priusquam ad eos accederet Crellius, quanta inde pericula imminerent Urgebam medicum ut in id mecum incumberet, tum aegri suis viribus valde diffidentis animum ad profectionem pro sua parte excitaret atque inflammaret, minima etiam commoditate oblata. Caeterum a Deo Opt. Max. obviam periculis itum est, qui sua benignitate misertus est, qui piorum preces exaudivit. Huic igitur multo melius est ab animo et corpore, adeo ut propediem adiuvante Domino iter ingressurus sit. Stephanus cum uxore, ego meaque, frater et Garinus, te ac tuum hospitem perofficiose amanterque salutamus. Pergat Deus per Dominum Iesum secundare tuos labores. Tuus ex animo frater et amicus I. B. Ignose quaeso, domine, infantiae meae. A te provocatus rem tentavi a me omissam (quae mea est negligentia) amplius anni sunt quatuordecim. 4266. INCERTUS CALVINO. Ex literatura intricatissima sensum elicere non voluimus. (Ex autographo Cod. Genev. 113, fol. 114. Fragmentum videtur idque difficillimum lectu.) Monsieur Monsr, de Passel. Ea semper fuit facies reipublicae ut nunquam in eodem statu firma staret quasi mutationis secura, sed suo tempore vel caderet vel reformaretur. Gladio et armis quaesita dissipantur, verbo Dei erecta confirmantur, autore et perfectore Deo verbi sui praedo assiduo. Humani fastus et externarum virium accessio plerumque impedimento esse solet Ego, quantum ad me attinet, infirmitatis meae conscius agnosco iuste Deum iratum sagittas suas acuisse, propterea quod rebus aliis confisus totus ab eo, ut decuit, non pependerint Faciat tandem huic morbo medicinam. Hodie premimur. Praesto est et pervigil hostis ut noceat, non solum facta sed et consilia nostra incredibili diligentia vestigans omnibus insequitur. Suspirantes interdum et in montes. 37