20:577 577 SUPPLEMENTUM. 578 4264. VIRETUS CALVINO. Rogat eum ut Rwerio typographo privilegium senatus obtineat pro primo libro Lausannae excudendo. (Ex autographo Cod. Genev. 115, fol. 68.) Eximio Christi servo Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori vigilantissimo fratri et symmystae plurimum observando. Genevae. S. Flessiacensis vertit in gallicos rythmos Proverbia et Ecclesiasten Salomonis. Riverius typographus illos excudere parat, quia non habet nunc prae manibus aliud opus quod excudat, nec nos censemus a nostris auspicandum esse. Quas habeamus huius consilii causas non es nescius. Veretur autem ne, si typis mandet sine vestri senatus privilegio, vestri typographi protinus sibi quaestum intercipiant. Rogavit me itaque cum Plessiacensi ut hac de re ad te scriberem. Tu si aequam iudicas postulationem, non dubito quin eorum vota sis adiuturus tuo patrocinio, quoad expedire censueris et id res tuae patiantur. De rebus nostris habes iam, ut opinor, totam historiam. Quare non te pluribus a negotiis melioribus non* revocabo. Vale optime ac diutissime. Lausannae 27. Decemb. *) Tuus Petrus Viretus. 4265. INCERTUS CALVINO. Quis? quid? unde? quando? (Ex autographo Cod. Gene v. 113, fol 73.) A Monseigneur Monsr. d'Espeville. 8. P. Non dubito, domine, quin iam literas a fratre tuus symmystes acceperit, quibus renunciatur adventus. Idcirco nunc ero brevior in scribendo. Nunquam in ea fui sententia ut ille evocaretur, 4264. 1) Biverii fratres a. 1550 Lausannam se contulerunt ad artem typographicum exercendam. (N. 1346. 1357.) A. 1554 iam Genevae Calvini Institutionem prelo subiecerunt Calvini opera. Vol. XX.