20:576 S. Hic tabellarius mihi a Musculo literas attulit ex quibus cognosces quid ad me scribat. Dedit operam typographiae. Quaerit conditionem, sed qua malit a typographiae laboribus liberari, si qua fieri ratione possit, quam illi pistrino rursum alligari. Ego vero non video quam possit aliam apud vos invenire conditionem, si modo hanc invenire possit. Apud nos nulla est. Scribit Musculus illum esse ex Germania inferiori, quod ipse fatetur. Posset fortasse usui esse apud Rhaetos, quum probe (ut ipse ait) linguam italicam calleat. Sed coelum illud se ferre posse negat. Narravit Rhaetos magna laborare ministrorum penuria, atque hanc ob causam multis adhuc in locis missam retineri. Queritur etiam de gentis asperitate et barbarie. Tu hominem audies et admonebis de spe conditionis quam istic posse inveniri intelliges. Videtur vir bonus et simplex, quantum ex diuturno colloquio quod cum illo habui potui coniicere. Salutant te uxor et tota familia. Vale. Lausannae 8. Augu. *) Tuus Petrus Viretus. 4263. VIRETUS CALVINO. De negotio aliquo Holbraci. (Ex autographo Cod. Genev. 115, fol. 66.) Eximio Christi servo D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fido pastori fratri et symmystae plurimum observando. Genevae. S. Non dubito quin ad te scribat Hubraquius ea de re quam abs te cupit me etiam intercessore impetrari. Nihilominus tamen eius ad me literas ad te mitto, ex quibus cognosces melius quid a me postulet. Ego vero, non solum quia ex tuis ad me literis satis intellexi quam hoc ipsum tibi hodie sit difficile quod postulat, sed etiam quia ipse difficultates oculis intueor, non ausim hac de re te interpellare. Scio enim nihil apud te opus esse intercessoribus in causa quam ecclesiae utilem fore nosti, et cui tu potes tuam praestare operam. Tu tantum mone quid putes mihi esse Hubraquio respondendum. Vale optime ac diutissime. Lausannae 18. Augusti. *) Tuus Petrus Viretus. 4262. 1) anni prorsus incerti. 4263. 1) anni incerti.