48:574 vero demum erigi inter ipsos Dei regnum et florere, ubi mediator Christus, et gratuita peccatorum remissione donatos, et regenitos in iustitiam patri coniungit, ut coelestem vitam in terra inchoantes ad coelum semper adspirent, ubi plena et solida gloriae fruitio illis constabit. Singulare etiam Dei beneficium praedicat Lucas, quod tanta Paulo libertas concessa fuit. Neque enim conniventia id, vel dissimulatione eorum qui obstare poterant, accidit, quum illis detestabilis esset religio: sed quia oculos illis Dominus claudebat. Quare non immerito gloriatur Paulus ipse, verbum Dei non fuisse vinculis suis alligatum (2. Tim. 2, 9).