48:573 573 CAPUT XXVIII. 574 luntarium discrimen subiisse, Lucas diserte paulo post fiduciam eius commendat: quasi diceret posthabito metu fideliter paruisse Domini mandato, nec ullis difficultatibus fuisse territum, quin studium suum obviis quibusque impendere pergeret. Praedicans regnum Dei, Regnum Dei et quae ad Christum pertinent non separat quasi diversa: sed hoc secundum potius explicationis vice addit, ut sciamus regnum Dei in redemptionis per Christum partae notitia fundatum esse et contineri. Docuit igitur Paulus, homines a regno Dei alienos esse et exsules, donec expiatis peccatis Deo reconciliati spiritu renovantur in vitae sanctitatem: ita