20:573 573 SUPPLEMENTUM. 574 continet iracundiam, et maria navigantur.4) Nam si eos quibus id muneris mandatum sit frigora occuparint in Dania et mare (quod solet) congeletur, illic erit hyems transigenda. Interim utemur ad principes Germanos qui sunt inTreviris5) gratia et commendatione iuniorum principum qui sunt Parisiis, dum tuae literae veniunt, et si mihi creditur interim excurretur in castra ab iis quibus commissum id fuerit ut, si fieri possit (quod posse puto), enavigetur in Daniam ex Anglia6) ad Nonas Novembris. Festinate opus est. Bene vale in Domino, observande pater. Salutabis omnes nostros, sed D. Farellum, Viretum Saliumque7) plurimum et officiosissime itemque Plessiacum nostrum. Tuus CI. Villierius. Scio mollienda esse1 in ea confessione, quam probari volumus omnibus Christianis, quae pertinent ad facultates humanas et ad sacramentum evjwcMre/ac. Nos nobis non deerimus et spero aequos fore principes Germanos quorum maxime negotium agitur. Yale.8) 4260, VINEANUS *) MINISTRIS GENEVENSIBUS. Laudes canit piorum in vallibus Alpinis qui ab hostibus obsessi ministris sufficientibus carent. (Ex autographo Cod. Goth. 404, fol. 754.) Episc. Ecc. Gen. S. Yolui saepe admonere vos, viri patres et fratres in Christo Iesu, de itinere meo quod ego evangelii causa vobis autoribus feci: sed Deus omnes occasiones eiusce rei agendae mihi hactenus intercepit. Nunc vero nactus magnam opportunitatem scribendi, committere nolui quin vos de re tota certiores facerem. Perveni igitur paucis diebus 4) Ergo circa mediam aestatem scriptam dixeris. 5) Hoc indictum pro tempore nos fugit. 6) ubi ipse tunc fuisse videtur. 1) Gallasium. 8) Omnibus bene perpensis scriptam esse ante obitum Henrici IL credimus. 4260.1) Gaberel Tom. 1. App. 197, laudat aliquem lo. Vineannes envoye en Piedmont 22 Iuin. 1556. cf. Bulletm VIII. 76. Noster praenomen suum D. scribit