48:572 penes ipsos obediendi sit facultas. Nam etsi nos latet ratio cur Deus caecis appareat et surdis loquatur: sola tamen eius voluntas, quae omnis iustitiae regula est, instar mille rationum nobis esse debet. In clausula breviter notandum est, quis sit salutaris verbi Dei effectus: nempe hominum conversio: quae non modo sanitatis principium est, sed resurrectio quaedam a morte in vitam. 28. Notum ergo sit. Ne postea defectionis ipsum accusent Iudaei, quod sancto Abrahae genere relicto ad profanas gentes se conferat: quod toties testatum erat a prophetis denuntiat, salutem, cuius proprii vel saltem primarii erant haeredes, ad exteros transferendam. Quod tamen dicit salutare missum gentibus, intelligit secundo loco: postquam scilicet repudiatum erat a Iudaeis: sicuti supra fusius tractavimus. Ergo sensus est, non esse cur querantur Iudaei admitti gentes in possessionem vacuam, ubi ab illis deserta fuerit. Neque etiam quum gentes dicit audituras, fidem singulis sine exceptione communem facit. Satis enim expertus fuerat quam multi etiam ex gentibus impie Deo resisterent. Sed quotquot ex gentibus credebant, Iudaeis incredulis opponit, ut hos ad zelotypiam provocet: sicuti habetur in cantico Mosis (Deut. 32, 21). Interea significat, doctrinam, quae ab illis respuitur, alibi fore non inutilem. 29. Multam inter se disceptationem. Non dubium quin magis impios exasperaverit, quod in eos protulit vaticinium. Adeo enim obiurgationibus non mitescunt, ut se acrius ad furorem inflamment. Haec ratio est cur disceptaverint a Paulo egressi, quod maior pars acquiescere nollet. Sed quum hinc inde disputatum fuerit: apparet quosdam ita amplexos quae dicta erant a Paulo, ut non dubitaverint tueri et fortiter asserere quod crediderant. Caeterum frustra inde quispiam obiiciet, contentionum semen esse evangelium Christi, quas non nisi ex hominum pervicacia provenire constat. Atque omnino, ut pace cum Deo fruamur, cum eius contemptoribus bellare necesse est 30. 31. Suscipiebat omnes. Insigne constantiae documentum praebuit sanctus apostolus, quod se omnibus qui audire ipsum cuperent, tam simpliciter obtulit. Certe non ignarus erat quantum sibi invidiae conflaret: atque hoc optimum esse compendium, si tacendo adversae partis odia placaret. Neque enim id agendum fuit homini provido, qui sibi privatim cavere vellet. Sed quia meminerat, se non minus in carcere esse Christi apostolum et evangelii praeconem quam si liber ac solutus foret, nemini ad discendum parato se subducere fas esse duxit, ne occasionem sibi divinitus oblatam negligeret. Atque ideo pluris illi fuit sancta Dei vocatio quam propriae vitae cura. Ut autem sciamus vo-