49:570 esset nondum provecta, quae minus reverentiae habere solet Cavere igitur voluit ne quid obstaret quominus fidelis Christi minister in iusto pretio haberetur: nisi forte hoc ipsum pro contemptu duxit Paulus, si eius vita curae non esset ut decebat. Sed videtur latius patere hoc praeceptum, ne incognita Timothei virtute ipsum vilipenderent. Tertio praecipit ut eum in pace deducant: hoc est, salvum ab omni noxa. Hic enim pax incolumitatem significat. 12. De Apollo fratre. Hic Paulo successerat in aedificandis Corinthiis: unde superius illi attribuit rigandi partes. Nunc excusat quod non veniat cum reliquis : et ideo excusat, ne suspicentur Corinthii ab eo fuisse impeditum: nam quo notior erat ipsis, eo propensiores in eum erant: et proclivis erat coniectura, id ex composito actum esse, ut propter offensionem ad eos non accederet. Certe apud se quaerere poterant1): Cur hos potius quam Apollo nobis misit? Respondet, minime per se stetisse, quia hortatus sit illum: sed venturum promittit occasione data. 13. Vigilate, state in fide, viriliter agite, robusti estote. 14. Omnia vestra in caritate fiant. 15. Hortor autem vos fratres, nostis domum Stephanae primitias esse Achaiae, atque ut se in ministerium sanctorum ordinaverit: 16. ut etiam subiecti sitis talibus et omnibus, qui cooperantur et laborant. 17. Gaudeo autem de praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici : quia quod deerat a vobis ipsi suppleverunt. 18. Befocillarunt enim spiritum meum et vestrum. Agnoscite ergo tales. 19. Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos multum in Domino Aquila et Priscilla, cum domestica eorum ecclesia. 20. Salutant vos fratres omnes. Salutate vos invicem in osculo sancto. 21. Salutatio mea manu Pauli. 22. Si quis non amat Dominum Iesum Christum, sit anathema maranatha. 23. Gratia Domini Iesu Christi sit vobiscum. 24. Dilectio mea cum vobis omnibus in Christo Iesu, Amen. 13. Vigilate ete. Brevis exhortatio, sed magni ponderis. Iubet vigilare ne Satan incautos opprimat. Sicuti enim perpetuum bellum est: ita perpetuae excubiae esse debent. Haec autem vigilantia mentis est: dum soluti et expediti a curis terrenis meditamur quae sunt Dei. Sicuti enim crapula et intemperie gravatur corpus, ut nullam ad rem sit utile: ita curae et cupiditates mundi, socordia aut securitas instar spiritualis sunt crapulae, quae mentem obruit. Secundum est ut m fide perseverent, vel ut fidem retineant, quo sint constantes: quia fundamentum est quo nitimur. *) Potuissent ergo quaerere