40:570 test, ut Nebuchadnezer tunc in re tam seria subolfecerit imposturas, quarum nulla ante cognitio in eius animum subierat: nunc autem ubi videt se fuisse deceptum, et simul destituitur in re tam perplexa et in tanta anxietate eorum consilio a quibus omnia speraverat, tunc centuplo magis insanit, quam si antehac fuisset temperatus. Postea sequitur, 13. Et edictum exiit: et sapientes interficiebantur: et quaerebant Danielem et socios eius ad interficiendum. 14. Et tunc Daniel sciscitatus est (de) consilio et edicto ab Arioch principe satellitum regis, qui exierat ad interficiendum sapientes Babylonis. 15. Respondit, et dixit ipsi Arioch praefecto (est idem nomen quod paulo ante vidimus, praefecto) regis, Ad quid edictum festinat e conspectu regis? Tunc rem (vel, sermonem) patefecit Arioch ipsi Danieli. Ex verbis apparet quosdam ex sapientibus fuisse interfectos. Neque enim Daniel primo loco ad mortem quaesitus est. Quum ergo promiscue traherentur ad supplicium magi et Chaldaei, Daniel etiam cum sociis in eodem fuit periculo. Et diserte hoc exprimitur, quod scilicet edictum exierit, hoc est, publicatum fuerit (sic etiam Latini interdum loquuntur) et interficiebantur sapientes: Daniel tunc quoque fuit quaesitus: rex autem nunquam passus esset edictum suum contemni a promulgatione. Si publice mandasset hoc fieri, et nulla fuisset adiuncta exsequutio, nonne hoc erat ridiculum? Colligitur ergo probabili ratione, multos ex magis et Chaldaeis fuisse interfectos. Etsi autem non fuit legitima causa regi: dederunt tamen iustas poenas. Nam (ut heri dictum fuit) digni erant qui exterminarentur e mundo: et pestis illa tollenda est, quoad fieri potest. Si Nebuchadnezer fuisset similis vel Davidi, et Ezechiae, vel Iosiae, optimo iure interficere omnes poterat, et purgare terram tali inquinamento. Sed quia tantum iracundiae fervore illuc rapitur, delinquit ipse. Interea Deus sumit iustam poenam de Chaldaeis. Et debuit etiam prodesse haec admonitio toti populo. Quia autem obduruerunt in suo errore, non dubium est quin redditi sint magis inexcusabiles, quod caecutirent ad tale Dei iudicium. Quod autem Daniel simul etiam morti destinatur, quum a rege non fuerit vocatus, hinc apparet quam iniqua sint regum edicta, qui gravantur inquirere, ut decebat, de causis quarum sunt iudices. Nebuchadnezer saepius audierat Danielem, et coactus fuerat mirari dexteritatem ingenii in ipso, et singulare sapientiae donum: Qui fit igitur, ut eum praetereat, ubi opus est singulari consilio? Quanquam ergo rex solii-