25:570 liter in ipso operatum paulo post spreverunt, Ideo oblique notatur eorum inconstantia, quod eo superstite et usque ad mortem seniorum Deo servierint. Subest enim tacita antithesis lapsus, et alienationis, dum subito obrepsit beneficiorum Dei oblivio. Non mirum igitur est si hodie quoque, ubi Deus aliquos ex servis suis praeclaris et egregiis dotibus instruit, eorum autoritas ordinem et statum ecclesiae tuetur ac conservat: ipsis autem mortuis statim exoritur tristis dissipatio, et occulta impietas effraeni licentia prorumpit. 32. Ossa autem Ioseph. Tempus quo sepulta fuerunt ossa Ioseph non praefigitur: sed colligere promptum est, ex quo Israelitis pacata fuit habitatio urbis Sichem, officio defunctos esse. Quamvis enim locum sepulcro certum non designasset, honoris tamen causa in agro quem emerat Iacob (Gen. 33, 19) ponendum esse duxerunt. Forte etiam hoc exprimitur ad coarguendam segnitiem populi: qua factum est, ut Ioseph cum Abraham non sepeliretur: quod illic adhuc dominabantur hostes. Stephanus recenset ossa duodecim patriacharum (Act. 7, 16), et fieri potest ut aliae tribus aemulatione adductae cineres patrum suorum collegerint. Quod autem agrum dicit emptum fuisse ab Abraham, in nomine mendum obrepsit. Quoad sepulturam, in genere tenendum est toties occurrere eius mentionem- in scriptura, quia symbolum fuit resurrectionis futurae.