20:570 praefectos esse voluit veros ac fidos episcopos indies magis ac magis in opere strenuos quam diutissime tueatur incolumes, breviter omnes suis dotibus auctiores reddat. Vale. B. T.2) 4259. VILLIERIUS CALVINO. Alludit ad negotium quoddam Stephani et ad adolescentem sibi commendatum. Deinde fuse agit de legatione ad principes protestantes mittenda quae de foedere sanciendo cum iis tractet, ex quo sibi ipse mira promittit (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 43. . Liebe p. 06.) A Monsieur Monsr. d'Bspeville a Villefranche. S. D. De Roberti Stephani negotio nihil attinebat te ad me scribere, observandissime mihi pater. Quamvis enim antea nullus mihi in illius familiaritatem patuerit aditus, omnia tamen officia ab iis suo iure potest exigere qui sectantur linguarum optimarumque artium studia, quibusve christiana cara est religio. Sed hoc quis neget quod salvo viri boni officio omitti non potest? Est enim non dicam viri boni si praestes, sed improbi si recuses errantem in viam reducere. Multum tamen illius pudori debeo, quo factum est ut suavissimas exspectatissimasque literas ad me dares. Quis sit status adolescentis, quidve sperari possit, scripsi ad patrem: tu ex eo cognosces. Noster non is est quem volumus et cupimus (cui enim inter tot obices, ubi in tanta suspicione multa multos celanda sunt, et patemus ad praedam quaestumque eorum qui religionem iactant, successerunt ex voto omnia) est tamen quod agam Deo meo gratias qui iacturam magna 2) Benedictus Textor. De quo epistoiae autore non est quod dubites, quanquam codex inter Bezanas hanc referat. Eadem est manus atque in N. 598 quam et ipsam idem Codex perperam Bezae tribuit Patet Textorem, quo tempore ad Passelium scribebat, in Gallia adhuc fuisse. Annum vero aliquatenus ex mentione malae valetudinis uxoris Calvini eiicere possumus* Quum et Viretus Genevae adfuisse videatur, fortassis accuratius hanc referre possumus ad tempus inter Calvini {et uxoris) reditum et m. Iulium a. 1542 elapsum. Verum per plures annos postea Textor apud Matiscones commoratus est et pyxidem suam per Calvinum etiam Lausannam mittere poterat