9:57 57 CONTRA WESTPHALUM. 58 tamen credatur numero inferior, in suam factionem trahere non dubitat, qui in Gallia et Italia puram evangelii doctrinam amplexi solo metu a libera professione retinentur. Hic vero, etiam si velim, fas non est tacere, ne perfida dissimulatione confessionem a sanctis Christi martyribus proditam obruere volens ac sciens videar. Quando tam stupidus es, Westphale, ut [pag. 23] pro nihilo ducas sacrum illum sanguinem, quo obsignata fidei nostrae veritas fuit, scito quum ab annis quindecim centum vel etiam plures in Gallia non minus alacriter ad mortem imprimis terrificam se obtulerint, quam tu superbe in otio tuo tripudias, ne unum quidem fuisse, qui nobis non subscripserit. Nunc pluris sutorium tuum atramentum,x) quam illorum sanguinem aestima. Ante biennium uno die Lugduni quinque exusti fuerunt: ac ne quid ad cruciatus saevitiam deesset, lento igne ustulati. Sequuti sunt paulo post in eadem urbe alii tres, in vicinis oppidis duo. Nondum praeteriit quartus mensis, ex quo Cameraci2) (quae urbs non nisi unius diei itinere hinc distat) quinque etiam uno die simul cremati sunt. Quam dextre se in disputationibus gesserint, testantur acta eorum manibus scripta, quae publicis aequare non dubito. Quisquis certe leget, non modo fatebitur moderate et prudenter de praecipuis fidei capitibus disseruisse, sed eruditionem quoque mirabitur : ne tu forte vel inscitia, vel inconsiderato zeli fervore abreptos [pag. 24] fuisse dicas*. Tam intrepida vero ad ultimos usque spiritus constantia in sereno vultu enituit, quae miseros etiam papistas percelleret. Eorum confessio, quid passim sub tyrannide Antichristi sentiant pii omnes, prodidit. Quare ne posthac eos tibi suffragatores esse garrias, qui uno omnes consensu a tua doctrina abhorrent, ac tacitis votis tuam sodaliumque intemperiem exsecrantur. Ultra me progredi cogit hominis importunitas. Coelum et terram testor de re probe comperta me loqui, si crudeliter hactenus saevitum fuit in plurimos Christi martyres, ignem, quo consumpti sunt, maxime eorum vocibus tanquam flabellis fuisse accensum, quibus in sacramentarios vociferari summa pietas fuit. Porro quia Westphalo negotium cum homine Gallo erat, unum ex meis popularibus produxit cuius odio me gravaret. Berengarii haeresim rursus a nobis excitatam esse dicit. Si tibi ille est haereticus, cur non protinus sublato vexillo in papae castra concedis? Nec vero magnopere curandum est quo in loco desideas, quum te in Antichristi cohortem insinues. Berengarium cogunt ad palinodiam [pag. 25] centum quatuordecim cornuti episcopi, praeside Ni- 1) ta pauvre ame. 2) Chambery.