49:57 57 CAPUT III. 58 Talis quoque fuit disputationis status quae habita est Hierosolymis inter discipulos. Nos vero non sine ratione Paulum hic loqui de tota lege contendimus. Nam et nobis abunde suffragatur filum disputationis, quod sequutus est hactenus et deinceps sequitur: et loci permulti aliter nos sentire non patiuntur. Est igitur sententia inter primas memorabilis, quod ex legis observatione nemo iustitiam consequetur. Rationem ante assignavit et mox iterum repetet: quia omnes ad unum transgressionis convicti iniustitiae per legem arguuntur. Pugnant autem haec duo inter se (ut fusius videbimus in progressu) iustum operibus censeri, et transgressionis reum esse. Caro, sine aliqua speciali notatione, homines significat: nisi quod generalius quodammodo significatum videtur prae se ferre. Qualiter plus exprimitur, quum quis dicit omnes mortales, quam si omnes homines nominet, ut habes apud Gellium. Per legem enim. A contrario ratiocinatur, non afferri nobis iustitiam a lege, quia convincit nos peccati et damnationis: quando ex eadem scatebra non prodeunt vita et mors. Quod autem ex contrario legis effectu ratiocinatur, non posse ab ea nobis conferri iustitiam: sciendum est1), aliter non procedere argumentum, nisi tenemus hoc inseparabile esse ac perpetuum 'accidens, ut, suum homini peccatum demonstrans, spem salutis praecidat. Per se quidem, quia ad iustitiam2) instituit, via est ad salutem: sed obstat nostra pravitas et corruptio, ne quid hac parte proficiat. Iam hoc secundo addere necesse est, quisquis deprehensus fuerit peccator, eum iustitia spoliari. Nam cum Sophistis dimidiam iustitiam fingere, ut opera ex parte iustificent, frivolum est: sed nihil hac parte proficit ob hominis vitiositatem. 21. Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testimonio comprobata legis et prophetarum. 22. Iustitia, inquam, Dei per fidem Iesu Christi, in omnes et super omnes credentes. 21. Nunc autem sine lege iustitia Dei. Dubium est, qua ratione Dei iustitiam appellet, quam per fidem obtinemus: ideone quia sola coram Deo consistit: an quod eam nobis Dorninus sua misericordia largiatur. Quoniam utraque interpretatio bene quadrabit: neutra ex parte contendimus. Hanc ergo quam et homini Deus communicat, et solam amplectitur3) et pro iustitia agnoscit, dicit revelatam citra legem esse, id est, sine legis adminiculo: ut lex pro operibus accepta intelligatur. Neque enim !) Neque vero . . . procedet . . . . intelligas hunc esse unicum legis effectum . . . . demonstret. 2) ac vitam 3) iustitiam Calvini opera. Vol. XLIX.