31:57 57 PSALMUS IV. 58 potitus suo voto gratiarum actionem subiungat, in quam sententiam libenter inclino. Primum igitur refert, se ad Dei apem fugisse in periculis, et salutem ab eo suppliciter precatum. Deinde, ob eam allatam gratias agit: quo testatur liberationem se Deo acceptam ferre. . 9. (Domino est salus.) Quia *.) interdum pro |Q accipitur apud Hebraeos, quidam non incommode vertunt, a Domino est salus. Sequutus tamen sum quod simplicius erat, penes Deum salutem constare. Quibus verbis non modo servandi partes et laudem uni Deo vendicat, eius manum omnibus humanis subsidiis tacite opponens: sed ut mille immineant mortes, obstare tamen Deo non posse quo minus ad servandum sufficiat: imo in promptu exserat nullo negotio quam semper apud se habet salutem. In fine Psalmi affirmat David non tam sibi privatim hoc fuisse datum, quam toti populo, ne pessum iret quae in eius regno fundata erat communis ecclesiae salus. Agnoscit ergo David, ideo dissipatam fuisse impiam coniurationem, quia Deo cura erat ecclesiae servandae. Colligimus tamen ex hoc loco, ecclesiam a malis omnibus semper liberatum iri: quia Deus, cui suppetit servandi facultas, ab ea gratiam suam et benedictionem nunquam subducet. PSALMUS IT. ARG-. Postquam Deum initio precatus est David ut sibi opem ferat, statim sermonem ad hostes convertens, Dei promissione fretus tanquam victor triumphat. Itaque suo exemplo nos docet, quoties res adversae urgent, vel extremae angustiae premunt, meditandas esse promissiones Dei, quibus spes salutis ostenditur ut hoo clypeo obiecto omnes tentationum motus perrumpere liceat. 1. Praefecto in Neginoth canticum Davidis. 1. Quo tempore compositus fuerit hic Psalmus incertum est, nisi quod ex contextu probabilis coniectura elicitur, tunc profugum fuisse et exsulem. Ego itaque ad tempus refero, quo eum persequebatur Saul. Et tamen si quis de altera fuga accipere malit ad quam eum compulit coniuratio Absalom, non valde contendam. Sed quia paulo post uno verbo notabit diuturnum sibi fuisse certamen, melius convenit quod priore loco adduxi. Scimus enim quam varie iactatus fuerit antequam emergeret, ex quo infestus illi esse Saul coepit. De vocibus quas hic versus continet, hoc tantum breviter attingam: Quod PTIIIO 7 nonnulli vertunt, In saeculum, quasi ad ordinariam cantionem editus fuerit Psalmus, tanquam coactum reiicio. Rectius sentiunt alii riI3!3 vocari, qui prae aliis excellit et