30:57 57 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 58 debent, ut non sit amplius illa revelationum nova gratia requirenda, de qua hic agimus. Nam si sacra scripta consulamus, satis in iis instructionis habebit quisque quid facto sibi sit opus in sua vocatione. Et hactenus dicta ista sunto de veteris illius populi a nostra conditione differentia. Interim ut quotidie nos Dei imperio submittere, et in ipsius obsequium magis magisque componere discamus, in omnibus nostris consiliis et operibus suscipiendis Deum ante omnia consulendum meminerimus. Quare in primis usurpanda nobis gravis illa Ieremiae prophetae exhortatio: primum ut Deum pre-^ cemur ne nos permittat aliquid ipsi non acceptum suscipere: deinde ut rebus nostris et consiliis felicem et beatum exitum concedat. Atque idcirco propheta primum facit oris Domini mentionem, quo nomine Dei verbum designat: deinde spiritum adiicit, ut admoneat etiam oportere Deum ut a nobis verbum eius audiatur vi sui spiritus agere et operari. Neque enim sufficeret nos verbo Dei doceri quid agendum foret, nisi etiam ab eodem illuminati iudicium et rationem acciperemus ad probe intelligendam doctrinam quam ipse proponit: suamque virtutem exsereret ad exitum eorum quae ab ipso exspectamus fortunandum. Ex quibus apparet unde fiat ut saepissime prudentissimorum hominum consilia et molitiones evertantur iusto Dei iudicio, quod multum in se temeritatis habeant et arrogantiae : quandoquidem quod praecipuum erat, nempe ad Deum precibus confugere, neglexerunt. Quare ne in istiusmodi poenas incidamus, ad Deum ante omnia confugiamus, eique nos totos dedamus: ac si forte temeritate aliqua peccatum a nobis fuerit, saltem admoniti resipiscamus: Saulemque hac in parte nobis exemplo praeeuntem imitemur. Nam etsi magnopere in eo vituperandus est, quod de persequendis hostibus inconsulto Domino deliberavit, singularis tamen modestiae in rege commendabilis deinceps exemplum praebuit: qui rex licet tamen admonenti sacerdoti statim obtemperavit. Ex quo apparet, si qua levitate et inconstantia peccavit, non tamen pervicaciter in peccato perseverasse. Quamobrem si nos contigerit non eo usque sapere ut unde oportuerat exordiremur, nempe Deo honorem daremus quem verbum ipsius praescribit, eique nos totos traderemus ac ipsius spiritu nos regi permitteremus: saltem si in memoriam venerit, aut ab alio quovis admoneamur illius peccati, ne contumaciter et arroganter pergamus: sed culpam agnoscentes, veluti positis repagulis ne ultra quidquam aggrediamur malum malo cumulantes: sed ad Saulis exemplum modeste nos admoniti geramus. Videmus enim illum a sacerdote admonitum, levitatem temeritatem que suam agnoscentem in eo quod de Deo prius invocando et consulendo non cogitasset, substitisse: et insignis modestiae