16:57 57 1556 MART. 58 2403 1) N. 2388. 2) N. 2395. 3) Non exstant 4) in agenda causa contra exsules, quos de calumniis contra ipsum sparsis in iudicium vocarat. 5) De hac petitiones quantum nos quidem scimus, alibi nihil memoriae proditum est (Ex autographo Cod. Genev. 114, fol. 129.) Praestantissimo et ornatissime) Christri Iesu in ecclesia Genevensi ministro Ioanni Calvino fratri in Domino venerando suo. Gratas tibi fuisse meas l) de resarcienda civitatum inclinata amicitia literas, valde mihi gratulor. Neque vero de tuis2) esto sollicitus. Nolo enim te vereri ullum periculum ex mea vel incuria vel imprudentia, qui sic soleam tueri mihi credita, ut eorum perfidiam et malevolentiam semper accusarim qui tuas suffurati literas invidiam tibi ex his conflare apud nos voluerunt. Fidem enim et candorem animi tanti facio, ut quosvis cruciatus perferre tolerabilius ducam quam amici secreta prodere, maxime vero in meum sinum effusa. Sed hanc meam integritatem perpetuo comitata est nimia fortassis, caeterum aperta et sincera libertas quaedam monendi amicos, si qua in re mihi visi sunt rectum cursum status sui vel non tenere vel deseruisse. Neque id quorundam more facio susurris in aliorum aures amicorum errata mussitantium, aut impudentius per compita veluti ad incendium proclamantium. Ipsis illis quibuscum ago, si quid in vita moribus consiliis eorum desidero, palam testor qua in re nobis non conveniat, vel amicissimis eorum. Sic nuper Vireto scripsi3) displicere mihi rigorem illum4) adversus exactos, Perrinum et alios, simulque causas quae me movebant. Sic illum ipsum obiurgavi quod turbulento reipublicae statu argumentum tragicum pro concione tractasset. Sic tuo symmystae dixi Raymundo, non placere mihi formulam petitionis quam tuo et fratrum nomine senatui nostro offerebant nuper, ut insolentem quorundam libidinem contradicendi doctrinae praedestinationis compescerent.5) Urgebant enim senatum ad confessionem simul eius doctrinae, quam nunquam rarissimus quisque senatorum vel a limine salutavit. Sed qua rursus moderatione et aequitate in tua autoritate tuenda tuisque virtutibus asserendis apud amicos, inimicos et dubiae fidei homines me geram, malo te Gyronum, Masculum, Hallerum, Triboletum et alios quam me ipsum habere testes, imo totum senatum. Quum enim nuper rogatus sententiam de typo illo gradationis salutis et ad eam praedestinationis nostrae adessem in senatu, quanquam illa sententia quam typu s et libellus incerti autoris praeferebat, non