13:57 57 1548 OCTOB. 58 Gratiam et pacem Dei in Christo/ Legi tuas literas ad Iohannem Halesium, in quibus tristissinios Germaniae casus commemorans te in tua urbe verbi ministerio vix diutius praeesse posse scribis. Gemens igitur prophetae illud exclamavi: Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te a resistentibus dexterae tuae. Nec dubito quin Deus hos et similes piorum gemitus exauditurus sit, et veram doctrinam, quae hactenus in vestris ecclesiis sincere propagata est, et conservaturus et defensurus sit adversus omnes diaboli et mundi furoses. Interim saevientibus fluctuum procellis in portus confugiendum est iis qui vela in altum tendere non possunt. Tibi igitur, mi Bucere, portus longe tutissimus erit nostrum regnum, in quo Dei beneficio semina verae doctrinae feliciter spargi coeperunt. Veni igitur ad nos et te nobis operarium praesta in messe Domini. Non minus proderis catholicae Dei ecclesiae, quum apud nos fueris, quam si pristinas sedes retineres. Adde quod adflictae patriae vulnera absens melius sanare poteris quam nunc possis praesens. Omni igitur semota cunctatione quamprimum ad nos venias. Ostendemus, nobis praesentia Buceri nihil gratius aut iucundius esse posse. Sed cave ne quid ex itinere incommodi accipias. Nosti quos habeas vitae insectatores : eorum manibus ne te commiseris. Est istic mercator quidam Anglus Richardus Hils1), vir pius et summa fidelitate praeditus cum quo de tota itineris ratione te conferre velim. Praeterea Deum aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi toto pectore oro ut in ira misericordiae recordetur, et adflictae ecclesiae calamitates respiciat, et lucem verae doctrinae apud nos magis magisque accendat, apud vos vero iam multos annos praeclare lucentem non exstingui patiatur. Is te quoque, mi Bucere, regat et servet et incolumem ad nos traducat. Bene et feliciter vale. Londini 2d- Octob. 1548. Tui2) ad nos accessus cupientissinms T. Cant8). 1081. BRENTIUS CALVINO. Narrat fata sua post subactum ducatum Wirtembergensem, item aliarum civitatum et regionum discrimina. XO8O. 1) vide infra N. 1113. 2) manu propria. 3) Thomas Cantuariensis archiepiscopus.