11:57 1540 IUN. contemplandis tota vita detinentur. Et certe non multum sunt absimiles. Quorsum enim pertinet in hoc tantum philosophari ut doctus sis et censearis? Atqui illud necesse est evenire omnibus qui et profanis scriptis perpetuo immorantur, vel potius incubant, nec alio spectant nisi ut reconditam inde eruditionem referant. Ergo ut in verum scopum tua studia destinentur, fac primum ut sint eiusmodi quae ad vitam tuam reformandam valeant, deinde quibus ad alios iuvandos instructus sis ac comparatus. Id fiet si bonam temporis partem sacrae lectioni destinaveris, et eum animum ad legenda Domini oracula afferas, quem coelestis ille magister a discipulis suis requirit. Alioqui non est quod Deo approbari vitam tuam posse existimes, etiamsi hominibus centies satisfacias. Neque enim vel pauper es ut praetexas aequum esse tuam inopiam ecclesiae opibus sublevari, nec sic praedae expositae sunt ecclesiasticae facultates ut non certo aliquo iure obtinendae sint. Scio quam odiosa sit plerisque istaec mea severitas. Sed quid vobis, obsecro, in perniciem vestram blandior? Ne id quidem humanum esset, tantum abest ut sit christianum. Quanquam me etiam tacente satis te aliorum exempla monent. Multi enim exstiterunt qui praeclaram de se initio spem praebuerunt: ubi vero se in illam desidiam ac securitatem, vel potius socordiam tradiderunt, quotusquisque fuit qui non, ut ita loquar, evanuerit in fumum? l) Huc se nuper ad nos adolescentes duo2) istinc contulerunt, inconsultis suis, quemadmodum ex literis intelleximus quae paulo post sunt subsequutae. Communicarunt autem mecum praecipue Ioannis Truschii3) doctoris literas ea de re ad alterum ipsorum scriptas quoniam nonnihil ad me pertinebant. Iubebat enim ut Sturmium potius ac me in consilium adhiberet quam aequales suos. Obtemperavit ille quantum ad consilium petendum, sed quemadmodum rationes suas nobis exposuit, non potuimus aliud suadere quam ut alteram responsionem hic a suis exspectaret. Quid causae habuerimus tibi breviter indicabo, ut si qua tibi cum ipso Truschio familiaritas intercedat, ei quoque significes. Primum videbamus non posse hinc amandari quin propemodum invitus abstruderetur. Tanta scilicet cupiditate flagrabat nobiscum hic manendi. Quod si persuasus esset ut in Galliam rediret, nunquam tamen fuisset impetratum ut viveret Aureliae. Nam quum omnia nobis concederet, illud semper con- 223* 1) Desunt nonnulla de Frambergo et de N. D. matre relinquenda si filium ad superstitionem colendam velit cogere. Haec Daniel in margine. 2) In margine: Do. Thibaut Eotom. Oophil (?)et Albaspinaeus episcopus Lemovicensis. 3) Literas humaniores profitebatur, fortasse et iuridicis studiis deditus, Aureliae,