49:569 569 CAPUT XVI. 570 celebrasse, quod eius superstitione teneretur: sed quia futurus erat tunc conventus maior, atque ita occasionem sibi oblatum iri sperabat evangelii propagandi. Quemadmodum quum Ierosolymam properaret, causam festinationis afferebat, ut illuc appelleret ad pentecosten. Sed quum alii ex legis ritu se sisterent ad sacrificandum, ipse diversum finem spectabat, ut in maiore frequentia ministerium suum foret utilius. Esset autem illud nimis frigidum, Paulum quinquaginta dies hic praescribere. Et quum TYJV TCsvxyjocoax^v pronuntiat, nonnisi de certo die potest accipi. Porro de hoc festo, vide Levit. 23, 16. 9. Nam ostium mihi apertum est. Duas rationes affert cur Ephesi diutius haereat: quod facultas illic sibi detur promovendi evangelii, et quod propter adversariorum turbam sua praesentia maxime requiratur. Perinde ergo est ac si diceret: Hic moram paulisper trahendo, multum sum profecturus, et Satan me absente plurimum noceret. In priore membro metaphora utitur satis vulgari, quum ostium pro occasione ponit. Dominus enim aditum illi patefaciebat ad promovendum evangelium. Ostium hoc magnum vocat, quod multos poterat lucrificare: vocat efficax, quod Dominus labori eius benediceret, ac doctrinam eius spiritus sui potentia redderet efficacem. Videmus ergo ut sanctus vir ubique Christi gloriam sequutus sit, non suo commodo aut sua voluptate locum elegerit: sed hoc spectaverit tantum, ubi plurimum prodesse, et uberiore cum fructu servire Domino posset. Huc accedit, quod non modo non refugerit molestias, sed ultro se opposuerit, ubi acrius ac maiore difficultate pugnandum esse cernebat. Ideo enim manebat, quod instarent multi adversarii, quorum ad sustinendum impetum quo erat instructior, eo paratior et magis voluntarius esse debebat. 10. Quod si venerit Timotheus. Loquitur perinde ac si de eius adventu nondum esse certus. Commendat autem Timotheum ut sit apud eos in tuto : non quia immineret eius vitae ab ipsis periculum, sed quia Christi hostes habiturus erat infestos. Vult ergo eos diligenter curare ne qua illi iniuria inferatur. Addit causam, quia opus Domini operatur. Unde colligimus ecclesiam Christi de conservanda ministrorum vita debere esse sollicitam. Et certe aequum est ut quisque maioribus gratiis pollet ad aedificationem fidelium seque magis strenue impendit; ita eius vitam nobis esse cariorem. Particula quemadmodum ego vel ad exprimendum praestantiam est posita, vel simpliciter ad indicandam muneris similitudinem : quia uterque in verbo laboraret. l l . Ne quis igitw eum spernat Secunda commendatio, ne ipsum spernant: fortasse quia aetate Calvini opera. Vol. XLIX.