25:569 569 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. XXIV. 570 riam in archivis reconderet. Nec dubium est quum lex recitabatur, quin accesserit huius quoque foederis promulgatio. Verum quia saepe quod scriptum est in libris clausis delitescit, aliud memoriae subsidium statuitur, quod semper in omnium oculis exstet, nempe lapis sub quercu prope sanctuarium. Non quod perpetua illic fuerit arcae statio : sed quia illic locata fuit, ut coram Deo apparerent. Itaque quoties se coram Deo sistebant, in eorum conspectu versatum fuit testimonium vel memoriale percussi foederis, quo melius in fide retinerentur. Quod lapidem dicit verba Iehovae audiisse, hyperbolica quidem, sed non inepta loquutio est ad exprimendam sermonis Dei efficaciam et virtutem, ac si dictum esset, pernetrare in saxa mortua, et lapides: ut si homines surdi sint, in omnibus elementis resonet eorum damnatio. Mentiri hic, ut alibi saepe, accipitur pro dolose et fallaciter agere, frustrari, et fallere datam fidem. Quis non putaret foedus tam bene stabilitum posteris in multas aetates firmum ac sanctum fore? Atqui non aliud maxima sollicitudine profecit Iosue, nisi ut paucis annis vigeret. 29. His autem gestis. Honor sepulturae indicium reverentiae fuit, quae ipsa pietatem populi testata est. Sed utraque parum altas habuit radices. Itaque elogium quo insignitur Iosue post mortem, quum vocatur servus Dei, miseris ac perditis omnem excusationem abstulit, qui Deum mirabi-