20:569 569 SUPPLEMENTUM. 57a et ab omnibus civitatibus conferri, ut honesta conditione Basileae aut apud vos viveret, aut etiam apud nos: quanquam etiam nostri pueri coronat lv xoic OSCTCVOLC, ita* ut senibus non permittant sapere. Evocatum tamen eum velim ex illis locis quibus nullae terrae sapere videantur. Credo Sibyllam Delphicam migraturam eo: ita omnes in illis locis sagiunt. Ego ita non laudo istam N. (itxQoipvxiav: (piXoipvxoc mihi in hac aetate affecta atque afflicta esse videtur nimium, in re praesertim tali ac tanta. Te laudo qui laudes, et qui contemnis ea quae si ab aliis spernerentur minus laboraremus. Vale* 4258. TEXTOR CALVINO. Bemedium Uli a se praeparatum ad levandam stomacM imbecillitatem mittit. (Ex autographo Cod. Genev. 117, fol. 100.) Carolo Passelio. Gratum et mihi et amicis fecisti tuis illis literis posterioribus ab hoc amico redditis, quibus certiores facti sumus quatenus tibi licuit iis de rebus quae istic geruntur. Hic nihil est novi nunc de quo ut monearis uterque debeat esse admodum sollicitus, nisi forte quod ex tabellione facile resciveris, quum alioqui prolixiore epistola non opus sit homini tot modis occupatissimo, et mihi quoque minus vacet in praesentia. Si recte valetis, tu praesertim, uxor et Chlorotes,*) nos recte demum valemus Dei opt. max. beneficio, praeter matronam illam alteram adeo generosam, proximae nostrae peregrinationis comitem, proceriori scilicet corpore, non tamen periculoso morbo laborantem, uxorem inquam illius quicum 'non procul ab urbe nuper deambulabas. Uterque inprimis vos resalutat, munusculum tibi et Ghloroti offerens mutuae amicitiae symbolum: nempe duas pyxides nostro artificio instructas, alteram tibi, illi alteram donandam. His quoties opus erit ex ligula utendum paulo ante cibationem ad ventriculi imbecillitatem et cerebri. Resalutant vos amici, uxor mea praesertim tuam cuius conspectum illa adeo ardenter et restitutam valetudinem omnes cupimus, ego ipse maxime. A Domino id efflagito ut quos suo gregi istic 4258.1) Vireti nomen olim ab Olivetano formatum.