9:568 futili illa procacitate, quod apprime necessarium erat, detecta fuit mediatoris perfidia: quae fallaci redimendae pacis praetextu religionem simul cum aeterna animarum salute prodebat. Hic miratur Balduinus me tumultuari, ac si Hannibal esset ad portas. Legit hoc semel apud Ciceronem. Placuit. Quasi proverbiali dicterio farcit omnes suos libellos. Ego vero non frustra operae pretium duxi fideles monere non ut Hannibali extra portas occurrerent: sed quando intus erat Sinon, ut sibi mature caverent ab eius insidiis. Excudebatur [pag. io] Basileae liber: Rhemis proditor licitabatur cum Cardinale. Tacendumne fuit? Quid ergo iudices citare opus fuit, qui diligentius inquirant cur ego hic trepidem, qui tam secure alioqui contemno spicula in me directa? Nempe quia nec mihi quidquam periculi est a talibus quisquiliis: et multorum simplicitati metuens mature existimo esse monendos, ut sibi a proditoribus caveant. Quod negat pro hoste capitali habendum esse quem mediatorem nomino: primum consulat rudimenta grammatices, ubi inveniet quid sit per concessionem loqui. Deinde librum quem impetit sana et composita mente percurrat, ubi palam ostenditur quam exitiali mercede pacem redimi velit qui se sub fallaci persona insinuat. Certe praestabat malae causae defensionem omittere, quam insulsis scommatibus manifestum crimen eludere, cuius odium et detestationem ex piorum cordibus nunquam eluet. Quaeritur qualis sit liber, quem si non peperit Balduinus, in partu tamen obstetricis munere functus est. Meris imposturis reiertum et compositum esse in ecclesiae perniciem, Responsio, cui [pag. l l ] Balduinus irascitur, quasi digito monstrat. Bonus vir, ut dedecus tegat omnium oculis expositum, conviciando perturbat totam actionem. Porro ut persuadeat me terribilem bilem, ut loquitur, caeco furore effundere, coniecturas sibi fabricat cur veteris amicitiae oblitus hostiliter in eum exarserim. Primum adducit quod rogatus a piis proceribus sententiam suam consignaverit contrariam novis meis et capitalibus decretis, dum censeo severe adversus haereticos animadvertendum esse. Non inquiro quinam sint proceres quorum crepat nomina. Sint sane Castalio et Boinus. *) Quod uno verbo attingere libuit: ut nugator iste suas phaleras alibi venditet. Sed quomodo quae tantum ex Dei lege sumpsi novitatis insimulat? Imo Deum ipsum, cuius leges recito, saevitiae infamia aspergere non veretur. Et sane id argumentum attingere nunquam mihi in mentem venisset, nisi hortatu venerandi fratris nostri D. Henrici Bullingeri: quem tamen reum non substituo: quia morem gerendo consilium eius mihi probari testatus sum. 1) Beza et Amst. Boionus.