49:568 dicit, ex quo epistolam hanc miserat, in Macedoniam se transiisse. Et post transitum Macedoniae remotus fuisset ab Epheso, Achaiae autem vicinus. Proinde non dubito quin Ephesi tunc fuerit. Inde recto itinere navigare poterat in Achaiam. Macedoniam visenti erat longus circuitus et via molestior. Admonet igitur se non recta venturum ad eos, quod per Macedoniam iter sit facturus. Corinthiis autem plus promittit: nempe se moram longiorem apud eos facturum: quo suum erga eos amorem declarat. Quae enim morae ratio, nisi quia de eorum salute erat sollicitus? Rursum significat quam certo de mutua eorum erga se caritate sit persuasus, dum hoc sumit tanquam minime dubium, se ab illis officii causa deductum iri: illud enim dicit ex amicitiae fiducia. Verum ubi dixit omnia, subnectit exceptionem, si Dominus p e r m i s e r i t . Qua moderatione consilia sua omnia et deliberationes concludere debent sancti. Est enim magnae temeritatis, in futurum multa suscipere et statuere : quum ne momentum quidem in potestate nostra sit. Quamquam autem praecipuum est interiore animi affectu subiicere Deo eiusque providentiae quidquid consultamus: simul tamen hisce loquendi formulis assuescere nos convenit: ut quoties de futuro tempore agitur, suspendamus omnia a Dei voluntate. 8. Commorabor autem Ephesi usque ad pentecosten. 9. Nam ostium mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi. 10. Quod si venerit Timotheus, videte ut absque metu sit apud vos. Opus enim Domini operatur', quemadmodum et ego. l l . Ne quis igitur eum spernat: sed prosequamini eum cum pace, ut veniat ad me. Exspecto enim eum cum fratribus. 12. Porro de Apollo fratre, multum hortatus sum illum ut veniret ad vos cum fratribus, et omnino non fuit voluntas nunc eundi. Veniet autem quum opportunitatem nactus erit. 8. Commorabor. Ex hac sententia superius ratiocinatus sum, hanc epistolam Epheso potius missam fuisse quam Philippis. Est enim probabile, apostolum de loco, in quo tunc erat, loqui : non autem quo venturus erat per longas ambages: deinde pertranseunti Macedoniam, necesse fuisset Corinthum iam propinquam relinquere et mare traiicere, ut Ephesum veniret. Mansurum ergo Ephesi se praedicit usque ad pentecosten, addita ratione, ut aequiore ipsum animo exspectent. Erasmus maluit usque ad diem quinquagesimum, frivolis coniecturis motus, magis quam ullo firmo argumento. Obiicit, nondum fuisse diem pentecostes, qui nunc celebratur, institutum apud Christianos. Quod illi confiteor. De solennitate iudaica intelligi debere negat: quia passim abroget atque improbet dierum superstitionem. Verum non concedo illi, Paulum Ephesi diem illum