25:568 asportasse ex Aegypto spurcitias, quae hostilis inter Deum et ipsos dissidii causa forent. Sensus ergo simplex est, renuncient omnibus idolis, ac se abdicent omni profanatione, quo solum Deum pure colant. Nam et huc tendit particula. Ut inclinent cor ad Iehovam, quod tantundem valet atque in eo acquiescere, vel ita adiicere animum ad eius amorem ut eo solo oblectentur, ac contenti sint. 25. Percussit itaque Iosue foedus cum populo in die illa: et proposuit ei praeceptum et iudicium in Sechem. 26. Scripsit Iosue verba ista in libro legis Dei: tulit quoque lapidem magnum, statuitque eum ibi subter quercum, quae erat in sanctuario Iehovae. 27. Dixitque Iosue ad universum populum: En lapis iste erit nobis in testimonium: ipse enim audivit omnia verba Iehovae quae loquutus est nobiscum, eritque contra vos in testimonium, ne forte mentiamini contra Deum vestrum. 28. "Remisitque Iosue populum, quemlibet in haereditatem suam. 29. His autem gestis, mortuus est Iosue filius Nun servus Iehovae centum et decem annorum. 30. Sepelieruntque eum in termino haereditatis eius in Thimnatserah, quae est in monte Ephraim ad aquilonem Gaas. 31. Servivitque Israel Iehovae cunctis diebus Iosue, cunctisque diebus seniorum qui diu vixerunt post Iosue, quique noverant omne opus Iehovae quod fecerat ipsi Israel. 32. Ossa autem Ioseph quae detulerant filii Israel ex Aegypto, sepelierunt in Sechem, in parte agri quam acquisierat Iacob a filiis Hamor patris Sechem centum nummis, et fuerunt filiis Ioseph in possessione sua. 33. Porro Eleazar filius Aharon mortuus est, et sepelierunt eum in Gibeath Phinees filii eius, qui datus fuit Uli in monte Ephraim. 25. Percussit itaque. Hic locus quem in finem indictus fuerit conventus demonstrat, ut populus scilicet renovato foedere Deo esset addictior, sanctiusque obstrictus. Itaque in hac pactione Iosue tanquam internuncius Dei fuit, utpote qui eius nomine fidem et obedientiam stipulatus est a populo. Ita secundum membrum exegetice additur, proposuisse illis praeceptum et iudicium. Sensum enim depravant ac pervertunt qui has voces exponunt de novo aliquo sermone Iosue: quum de lege Mosis proprie accipi debeant, ac si dictum esset, Iosue nihil aliud pepigisse, quam ut manerent firmi in lege servanda, nec alia capita foederis prolata fuisse in medium: sed tantum in ea quam ante amplexi et professi erant doctrina fuisse confirmatos. Sicuti etiam Malachias, ut eos contineat sub iugo Dei, non aliud flagitat, quam ut memores sint legis per Mosen traditae (Mala. 4, 4). 26. Scripsit Iosue. Authenticum illud volumen intellige quod custodiebatur iuxta arcam foederis: ac si publicas tabulas ad perpetuam memo-