20:568 4256. STURMIUS CALVINO. Literae commendatitiae. (Ex autographo Cod. Goth. 404, fol. 806.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino suo summo et veteri amico. S. P. Qui tibi has reddidit diu eo sum usus famulo. Studuit etiam nobiscum tota superiore hyeme et vere, et mansisset nobiscum diutius si rationes eius ob paupertatem ferrent. Vir bonus est et studiosus religionis et evangelii. Istuc venit ea spe ut apud vos aliquam vitae conditionem inveniat. Qua in re ut ei adsis te etiam atque etiam, mi Calvine, rogo. Ego pro eius fide et integritate spondere audeo. Existimat se nondum satis esse instructum ad concionandum. Itaque cupit discipulos sibi aliquos dari, aut pueris in scholis praefici, sperans fore ut hoc vitae genere se magis exerceat ad literarum cognitionem et professionem evangelii. Sed haec ex eo ipse cognosces melius. Quantum ad me attinet, rogo ut ei ne desis. Vale. Argentorati 4. Maii. Uxori tuae rogo, ut pro me, salutem.l) I. Sturmius. 4257. STURMIUS CALVINO. Eespondet ad aliquam Calvini deperditam et agit de quodam cuius nomen Bern suppressit, nescio quo pacto sic lectoribus prospiciens. (Ex editione Bezae Gen. p. 224, Laus. p. 473, Hanor. p. 530, Ohouet p. 305, Amst. p. 139.) Quid agas? Homines sunt. Atqui falsi sumus. Sed nos non ut de hominibus iudicavimus, verum ut de viris sapientibus speravimus: neque cogitavimus nos de hominibus iudicare qui in remotis ab hominum celebritate atque iudicio montibus habitant, quibus nihil placet nisi patrium. N. omnino fefellit. Usque adeo (ptXoXov&yQog est, ut vel crepidas eius adorandas putet. Velim N. posse ab illis avocari 4256.1) Ergo scripta est ante a. 1549.