9:567 567 RESPONSIO 568 lans: quum longo ante tempore praedam [pag. 7] hanc apud Cassandrum venatus esset. Adde quod is qui Coloniae tot annos in sterquilinio suo ad hunc usque diem iacuit, ac si in medio Galliae sinu degeret, deplorat turbulentum regni statum. Quorsum haec tam putida fabula? Et quis tam obtusus est, qui non Balduini penicillum agnoscat? Nullo certe unquam atramento hoc quidquid est delebit. Haec enim probi hominis et ingenui excusatio, dum histrionis in morem querulando lacrymas stultis vult elicere. Quum in intima essem Gallia, inquit, quidam in extremis Germaniae finibus, qui de Gallia neque sciebat neque cogitabat quidquam, libellum composuit et edidit. Quid ergo sibi vult querimonia, in qua Galliae turbas deplorat ille quisquis est libelli autor? Iam quid attinet Coloniam Agrippinae locare in ultimo aliquo Germaniae recessu? ut taceam de intima Gallia, quum emisso aculeo Rhemos se contulerit ad venditandas Cardinali suas operas. Porro quum duplicem quaestionem agitandam esse praefatus sit, Facti, an ipse librum composuerit, et Iuris, an dignus sit liber tam acerba insectatione: [pag. 8] quam feliciter priorem partem expediat penes lectores esto iudicium: nempe libelli culpam, cuius autor non est, immerito in se transferri. Infitiando se purgat. Si volet adiungat et periurium quo me temeritatis reum faciat: quia de re incerta libere pronunciare ausus fuerim. Ego vero rem totam de qua trepide balbutit, ingenue et familiariter aperio: nec invidia onerari volo, quantum res patitur. Editum est scriptum quod mihi notam infamiae apud omnes aspergeret: suppressum est autoris et typographi nomen data opera, ut impune me lacerare liberum esset. Excusat Balduinus opus non esse suum. Ut hoc illi concedam: quando proxeneta, vel leno et productor fuit, denique libellum tradidit manu sua, et vulgandum curavit, eiusdem criminis reus tenetur. Si in ius eum accerserem, tribus verbis finita esset causa. Quanta vero sit iniuriarum, quibus me vulnerare conatus est ille scriptor, atrocitas non commemoro: quia mihi privatim nihil exprobrat. Sed quum nihil sibi posset fidei acquirere, nisi quantum mihi abrogasset, quidquid hactenus pro defensione coelestis [pag. 9] doctrinae laborum sustinui, quidquid studii et diligentiae impendi in asserendo Dei cultu, maligne calumniando me facit violentae sectae ducem: quae totam ecclesiam pessumdare malit, quam ex sua pertinacia minimum cedere. Dissidia quibus nunc ecclesia misere laceratur bello civili comparat. Tanto nos flagrare odio adversae partis fingit, ut neglecta sanandi cura tantum ad perdendum feramur. Ac huius quidem maledicti facilis est refutatio, quibus cordi est simplex veritas indigne gravari, quia non claudicent in utramque partem. Sed posthabita