48:567 567 IN ACTA APOSTOLOEUM 568 flare illi poterant invidiam apud Iudaeos: vel quod publico bono gentis suae nocuisset, sicuti nonnulli transfugae servitutem plus satis asperam sua perfidia magis augebant: vel quod Dei cultum violasset. Etsi enim a patribus degeneres erant Iudaei, et religio multis erroribus foedata et corrupta erat inter ipsos, nomen tamen ipsum legis et templi cultus magnam reverentiam habebant. Porro non negat Paulus quin caereraonias, quibus superstitiose affixi erant Iudaei, libere omiserit: sed defectionis crimen, cuius suspectus esse poterat, a se avertit. Ideo instituta patria intellige, quibus filios Abrahae et Mosis discipulos secundum illorum fidem distingui a reliquis gentibus oportuit. Et certe Christo, qui anima est et perfectio legis, tam sancte adhaerens, adeo patriis institutis nihil derogavit, ut nullus magis integer fuerit eorum observator. 19. Coactus sum appellare. Provocatio haec ideo plena erat odii, quod ius et libertas gentis Iudaicae durius opprimi videbatur, quibus optabile erat suis legibus vivere: Deinde quod eius defensio cum totius populi infamia et damno coniuncta erat. Ergo hanc quoque obiectionem diluit: quia hostium pervicacia coactus fuerit ad hoc asylum confugere. Haec enim necessitas excusat, quod alia ratio fugiendae mortis illi relicta non fuerit. Allata autem praeteriti temporis excusatione, in posterum quoque promittit se ita causam suam acturum, ut Iudaeos non oppugnet. 20. Propter spem Israelis. Sub hac una voce multo plus intelligi oportet quam exprimat Lucas: sicuti ex responsione colligitur, ubi Iudaei sectam commemorant: nempe repetentes eius sermonem quod praeterit Lucas. Disseruit ergo Paulus de Christo, ut planum faceret nihil sine ipso Iudaeis prodesse nec templum nec legem: quia in ipso fundatum esset adoptionis foedus et rata salutis promissio. Nec vero dubium illis erat quin a Messiae adventu penderet regni instauratio. Et" tunc eius spem et desiderium res collapsae et perditae magis augebant. Quare merito dicit Paulus se propter spem Israelis vinctum esse catena. Quo etiam docemur nullos rite sperare, nisi qui in Christum et spirituale eius regnum oculos dirigunt. Nam certe in Christo locans spem piorum, alias omnes excludit. 21. Ai illi dixerunt ad eum: Nos neque literas accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut loquutus est aliquid de te mali. 22. Volumus autem ex te audire quae sentias. Nam de secta ista notum est nobis quod ubique ei contradicitur. 23. Quum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium complures: quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ex lege Mosis et prophetis, a mane usque ad vesperam.