25:567 567 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. XXIV. 568 obstaculo superato, intrepide respondent, se in officio constantes fore. Denique non deterret eos Iosue, quominus Deo serviant: sed tantum quam refractarii sint ac immorigeri exponit, ut ingenium mutare discant. Sic Moses in cantico, quum videtur divortium inter Deum et ipsos facere, nihil aliud quam eos pungit et acuit, ne sui similes esse pergant. Simpliciter quidem ratiocinatur Iosue a Dei natura: sed praecipue stylum stringit in perversos mores, et indomitam contumaciam populi. Pronunciat Deum esse sanctum, et zelotem. Id certe ab eius cultu homines minime prohiberet: sed hinc sequitur, impuris, sceleratis, profanisque eius contemptoribus, et quibus nulla religio est eius iram provocare, nihil esse cum eo negotii, quia implacabilem sentient. Caeterum ubi dicitur non parsurus eorum sceleribus, non statuitur generalis regula: sed dirigitur ad immorigeros homines sermo, ut saepe alias. Neque etiam agitur de quibuslibet, vel specialibus delictis, sed de crassa Dei abnegatione, sicuti proximus versus demonstrat. Ideoque liberius respondet populus se fore Dei cultorem. 22. Dixitque Iosue. Nuno tenemus in quem hactenus scopum collimaverit Iosue: non ut populus metu exanimatus a religione excideret: verum ut sanctior esset obligatio, ex quo ultro appetiverant eius imperium, in eius fidem ac clientelam se contulerant, ut degerent sub eius patrocinio. Se ergo propria conscientia perfidiae reos ac convictos fore agnoscunt nisi fidem praestiterint. Etsi autem non simulate professi sunt se ad sui damnationem fore testes: quam leviter tamen elapsa sit huius promissionis memoria patet ex libro Iudicum. Nam mortuis senioribus celeriter ad varias superstitiones distracti sunt. Quo exemplo docemur quam multiplices fallaciae occupent hominum sensus, et quam flexuosi recessus hypocrisin et vanitatem occultent, dum se ipsos vana fiducia decipiunt. 23. Nunc ergo auferte. Qui fieri potest ut nuper tam rigidi superstitionis vindices idolis apud se locum dederint? et tamen id verba sonant, ut e medio sui auferant deos extraneos. Si recipimus domos eorum adhuc fuisse pollutas idolis, quasi in illustri speculo cernere licet, ut suaviter sibi maior pars hominum indulgeat in vitiis, quae inexorabili severitate contra alios persequitur. Sed quia verisimile mihi non est post caedem Achan ausos fuisse manifestis sacrilegiis se polluere, libenter ad eorum affectum refero, ut procul omnia falsorum deorum figmenta a se abigant. Nam ante hoc eodem capite hortatus est, ut auferrent deos quibus servierant patres ipsorum trans flumen, et in Aegypto. Atqui nemo putabit idola Chaldaeae reposita fuisse in eorum sacrariis, vel etiam secum