20:567 567 EPISTOLAE 4255.4259 568 praestantiores -igitur sumus nos. Mihi crede, non est cohaeres diabolis qui Christi regnum hoc et gratiam eius nobis factam extollit. Regenerationem a baptismo tu longe separare conaris et tantum dicis baptismum esse signum adoptionis. Ego cum Paulo dico esse lavacrum regenerationis et renovationis spiritus nos salvans. Si baptismus est lavacrum regenerans, ea ipsa lotio ex aqua et spiritu sancto est regeneratio. In tertia quaestione mire te involvis. Fateris parvulos omnes nasci filios irae, maledictionem tolli per gratiam, gratiam esse per fidem, et in eis non esse fidem. Omnes qui ex progenie sunt Abrahae ais nasci filios Dei, et dicis te non esse tam crassum ut credas esse filios. Ego autem dico etiam praedestinatos in filios Dei nasci cum Paulo filios irae, licet ratione boni propositi Dei dicere possis eos ab utero vocatos filios. Olim quoque in carnali foedere parvuli carnis censebantur filii: nunc illi soli sunt filii qui per fidem fiunt filii Dei. Et ad hos solos filios extenditur promissus spiritus vio&tafac, quem in baptismo dari docet Petrus, qui etiam spiritus ex auditu fidei est teste Paulo. Si Iohannis Baptistae exemplum tibi baptismum probat, baptiza pueros in utero matris. Nec deerunt tibi exempla multorum qui in utero sanctificati sunt. Ad eundem modum ex certis exemplis tua de promissionibus generalia commenta fingis. Ais enim neminem sine promissione posse iustificari. Mirum certe quod ita tibi placeas et verum fidei christianae caput dissimules. Ex solo aspectu Christi miracula facientis mulier Chananaea vel Caesarianus aliquis illi credens poterat tunc iustificari, etiamsi de promissionibus nihil unquam audisset. Nam Christus factis quoque declarabat se esse filium Dei et id credentes salvabat et iustificabat, etiamsi essent Scythae nullam promissionem habentes. Imo ridiculum si quis non sit Deo crediturus nisi aliquid ipse promittat. Possem ad hoc tuum dictum explodendum testimonia et exempla iustificatorum adducere innumera, tam ante tempus legis quam tempore legis et tempore gratiae, etiam in Ninive et in insulis novis. Sed quia times ne sim tibi Satan, finem facio. Remitte igitur scripta mea et vale. Si vere credis papam esse Antichristum, credes quoque trinitatem et paedobaptismum ex doctrina papatus esse doctrinam daemoniorum. Iterum vale. *) 4255.1) Fortassis hae literae inter Calvinum et Servetum mutuae ad a. 1545 referendae sunt, quod nisi fallimur ex N. 766 elici posse videtur.