9:566 optimum remedium afferret. Huic opposita fuit brevis refutatio, in qua perstrictus fuit Balduinus. Hac occasione nunc me aggreditur, et ad capitale iudicium vocat, vel potius trahit, ac si iniuste a me traductus foret. Quid vero si negem libellum, cui tam ardenter infestus est, a me scriptum? Et certe si cavillari libeat, negare promptum est. Quia tamen magna ex parte ex meo sermone fuit exceptus, pro meo agnoscam. Hic velis expansis in me Balduinus invehitur, seque falsa calumnia gravari conqueritur : et quanquam autorem non nominat, alienum tamen opus dicit immerito sibi ascribi. Ego autem eum libenter adiuvo, ac testatum volo esse lectoribus, naenias illas non ab uno consarcinatas fuisse. Est Cassander quidam ab hominum consuetudine, ut aiunt, remotus. Nec unquam innotuisset eius nomen, nisi Balduini impulsu nunc a me productus esset in theatrum. Is ex solitudine αὐθάδειαν, ut fieri solet, ita contraxit, ut omnes fere eius sensus obstupefecerit morositas. Quoniam olfecerat [pag. 6] Balduinus illum viginti annorum otio ad mediam quandam et flexuosam religionem cudendam abusum esse, ex eius sinu infausta illa commenta facile elicere potuit: quae lucem tenebris miscendo sub pestiferae concordiae praetextu omnes in ecclesia corruptelas foverent. Vix enim credibile est quanta sagacitate quidquid pietati noxium est investiget. Qualiscunque autem erat illa farrago, eam suo artificio polivit. Nam si quis roget cur nulla in Refutatione facta fuerit Cassandri mentio, respondeo nullam fuisse rationem, cur lamia illa, vel larva, e suo antro, ubi hactenus bene latuit, extrahi deberet. Verum quia passim Balduinus non obscuras styli sui notas libello impresserat, ut omnibus conspicuum esset non nisi ex eius manu prodiisse (nec typographus negaret), ac quicunque mediocri praediti erant iudicio idem sentirent ac loquerentur: oblique eum perstringere qui libellum vulgando venenum ex clausa pyxide effuderat, nulla, opinor, vetabat religio vel aequitas. Atque hic crassi mendacii convictus tenetur, se totius rei inscium fuisse simu- 36*