48:566 auspiciis non minus fortiter et intrepide militavit quam si ingentes copias secum in proelium duxisset* Verum tunc quoque ad eum incitandum profuit huius occursus memoria, quum reputaret multos esse pios fratres Romae, sed infirmos, quibus fulciendis missus foret. In praesentia vero non est quod miremur Paulum visis fratribus sumpsisse fiduciam, quod fidei confessionem speraret non parum fructuosam fore. Quoties enim aliquem servis suis laboris profectum Deus ostendit, quasi admoto stimulo eos incitat, ut animosius in opere pergant. 16. Centurio tradidit vinctos. Significat Lucas plus datum esse Paulo quam reliquis. Diversa enim fuit et peculiaris eius conditio. Permissum enim illi fuit cum uno custode adiuncto, in privatis aedibus habitare: quum alii in publicam custodiam inclusi fuerint. Nam ex Festi relatu cognovit praefectus praetorio, nulli maleficio affinem esse Paulum. Et centurio, ut probabile est, fideliter retulit quae ad conciliandum illi favorem valerent. Sciamus tamen Deum e coelo moderatum esse servi sui vincula: non solum ut eius molestias levaret, sed ut fidelibus liberior foret ad eum accessus. Neque enim fidei eius thesaurum intra carceris angustias constrictum teneri voluit, sed palam expositum, ut longe lateque multos ditaret. Caeterum non ita laxatus fuit Paulus in liberam custodiam, quin semper catenam gestaret. SxpaxoTCeSapxTjv vocat Lucas praefectum praetorio, cuius illud officium fuisse ex historiis satis notum est. 17. Post tertium autem diem. Mira certe Pauli mansuetudo, quod tam atrocibus iniuriis vexatus a sua gente, Iudaeos tamen qui Romae sunt placare studet seque illis excusat, ne causam oderint, propterea quod audiant sacerdotes illi esse infestos. Iusta certe apud homines excusatio non deerat, si neglectis illis ad gentes se converteret. Nam quum per annos complures assidue in variis locis tentasset eos ad Christum adducere, magis ac magis exacerbati fuerant: et tamen nihil omiserat nec in Asia, nec in Graecia, nec denique Ierosolymae, ad mitigandum eorum furorem. Iure ergo illi omnes veniam dedissent, si quiescere passus esset quos deploratae pervicaciae toties expertus fuerat. Sed quia magistrum suum esse Iudaeis ministrum datum a patre sciebat, ad promissiones implendas quibus Abrahae semen Deus sibi in populum adoptaverat: in illam Dei vocationem respiciens, nunquam fatigatur. Videbat Romae sibi remanendum: quum docendi libertas daretur, privari eos laboris sui fructu nolebat. Deinde nolebat causae suae odio ad turbandam ecclesiam impelli: quia minima occasio magnam perniciem datura erat. Cavere ergo voluit Paulus, ne pro solita sua rabie pessimi incendii faces essent. Nihil fecerim adversus populum. Haec duo con- 36*