40:566
Hic
narratur
magorum
excusatio.
Dicunt
quod
verum
est,
se
non
aliud
praestare
posse
ex
arte
sua,
nisi
ut
interpretationem
somnii
afferant.
Sed
rex
vult
sibi
somnium
narrari
:
unde
iterum
apparet
fuisse
correptum
quasi
prodigioso
furore,
ubi
est
tam
implacabilis.
Solent
interdum
reges
effervescere,
sed
admonitione
una
placantur
:
et
ut
plurimum
vera
est
illa
sententia,
Iram
frangi
blando
sermone.
Quum
autem
tam
aequa
magorum
responsio
non
mitigaverit
iracundiam
regis,
sequitur
prorsus
abripi
quadam
diabolica
vehementia.
Et
hoc
totum,
quemadmodum
dixi,
gubernatum
fuit
arcano
Dei
consilio,
ut
illustrior
esset
expositio
Danielis.
Quaerunt
igitur
ut
rex
somnium
suum
narret:
deinde
iterum
promittunt
quod
antea,
nempe
sibi
interpretationem
fore
in
promptu.
Atqui
haec
nimia
fuit
superbia,
ut
dictum
est:
et
debuerant
saltem
in
tanto
discrimine
aliquid
corrigere
ex
suo
fastu
et
ex
stulta
iactantia.
Quum
ergo
persistunt
in
illa
stulta
gloriatione
et
fallaci,
hinc
videmus
fuisse
excaecatos
a
diabolo:
quemadmodum
qui
impliciti
sunt
superstitiosis
artibus,
simul
etiam
confidenter
tuentur
suam
vesaniam.
Tale
exemplum
perspicitur
in
magis,
quum
semper
sibi
residuam
faciunt
scientiam
interpretandi
somnii.
Iam
sequitur
regis
exceptio,
Scio,
inquit,
vos
tempus
redimere,
quia
scitis
quod
res
a
me
abierit,
vel,
sermo
sit
pronuntiatus,
si
recipitur
prior
sensus.
Rex
hic
eos
insimulat
peioris
astutiae,
quod
scilicet
non
habeant
magi
quod
prae
se
ferunt,
et
ita
cupiant
elabi,
quia
sciunt
inductam
esse
somnii
oblivionem
regis
animo.
Perinde
igitur
est
ac
si
diceret,
Promittitis
quidem
vos
mihi
fore
certos
interpretes
somnii:
sed
hoc
falsum
est.
Si
enim
somnium
narrarem,
facile
esset
deprehendere
vestram
arrogantiam,
quia
non
possetis
mihi
aenigma
illud
explicare:
sed
quia
cognoscitis
me
somnii
esse
oblitum,
ideo
quaeritis
eius
narrationem.
Sed
hoc
est
tempus
redimere,
inquit.
Ita
ergo
tegitis
inscitiam,
et
vobis
retinetis
opinionem
scientiae.
Quod
si
mihi
somnium
adhuc
haereret
in
memoria,
facile
detegerem
vestram
inscitiam:
quia
non
possetis
praestare
quod
nunc
iactatis.
Videmus
ergo
regem
hic
onerare
magos
crimine
novo,
quod
scilicet
sint
impostores,
qui
populum
deludunt
falsis
iactantiis:
et
ideo
ostendit
morte
esse
dignos,
nisi
narrent
somnium.
Atqui
mala
est
et
vitiosa
haec
argumentatio.
Sed
non
mirum
est,
si
tyranni
semper
induant
colores
suae
saevitiae.
Interea
tenendum
est
quod
dixi,
magos
fuisse
hac
exprobratione
dignos.
Erant
enim
ventosi
homines,
et
qui
falso
pollicebantur,
se
coniicere
ex
somniis,
ex
auguriis,
et
similibus
quid
esset
futurum.
Sed
quod
ad
regem
spectat,
nihil
est
iniquius,
quam
confingere
tale
crimen
in
magis,
quia
etiam
si
omnes
fallerent,
se
ipsos
etiam
fallebant,
quia
erant
excaecati,
imo
fascinati
stulta
persuasione
falsae
sapientiae:
neque
36*
|