20:566 De prima quaestione non amplius contendam. Hoc unum te lubens monebo ne illud trium rerum monstrum tantum et tam impossibile in Domino tu admittas nullis bene intellectis scripturis probatum. Hac tamen ratione tu moveris quod Deus ab aeterno dicitur pater. Quasi ego non clare docuerim seclusa in Deo temporum ratione eum semper dici patrem et ab aeterno filium hunc generare, in quo et patres antiqui spem habuerunt. Ad logon tu pro vocas, quasi Iohannes voluntate humana logon dixerit potius quam filium. Ad obiectionem meam, quod monstroso discerpitur Deus et quod duo filii doceantur, tu nihil respondes, sed quasi ludens de duobus sermonibus obiicis, non animadvertens in dispensatione consistere sermonem, filii autem vocabulum esse magis substantiale, et quod hic filius ab eo sermone dicitur filius et sermo. Imponis mihi quod sermonem ego dicam aliquando coepisse. Oppositum expresse doceo in principio primi dialogi. Hypostasim eius, dispensationem aeternam, futuri hominis personam et substantiam manifeste doceo, ut in ea facie videatur Deus. In secunda quaestione regnum Christi in nobis non satis agnoscens rogas ubi doceat Iohannes tales nos esse in mundo qualis est Christus. Verba eius cap. 4. prioris epistolae sunt haec: Fiduciam habeamus ad diem iudicii quia sicut ille est et nos sumus in mundo hoc. Talem fiduciam hinc merito sumit Iohannes. Nam si praesentem huius regni Christi gloriam et gustum a nobis excludas non erit in nobis alterius futuri talis et tam certa fiducia. Mihi deinde succenses quod cum Christo dicam, eum qui minimus est in regno hoc esse maiorem ipso Abrahamo, et quod cum Paulo dicam Abrahamum, fuisse carnalem. Ita me Paulus ipse docuit Rom. 4 : Quid igitur dicemus invenisse Abrahamum patrem nostrum secundum carnem? Ex iis quae in ipso Abrahamo secundum carnem gesta sunt deducitur ibi spiritualium typus. Sicut alibi in Israel carnali et Aaron carnali ostenditur figura spiritualium. Carnalis dicitur tota illa vetus generatio quia non erant ita ut nos novo spiritu regeniti et ad coelestem hanc novam vitam cum Christo resuscitati. Annon spiritum novum attulit resurrectio Christi? Non nego quin ad eandem futuram haereditatem et ad idem Dei regnum sint patriarchae post resurrectionem assumendi, sed praesentem gratiam et adventus Christi dona coelestia esse nobis potiora. Hoc vellem cogitares: Quomodo mortem Christus veniens abolevit, vitam nobis in lucem produxit et immortalitatem, ut ad Timotheum scribit Paulus? quomodo nos in suum coeleste regnum evexit? Si caro Christi est vere cibus, est vere alimentum. Si est vere alimentum, ille qui ea nutritur efficitur substantialiter unum cum Christo. Substantiali autem hoc carnis Christi cibo non est usus Abraham: 36*