9:565 565 IOANNIS CALvlNI RESPONSIO AD BALDUINI CONVICIA. Nescio an frigidas rhapsodias, quae rursus in lucem prodierunt ad leges De famosis libellis, ante annos quatuor ediderit Franciscus Balduinus. Nam vicesima quinta die Iulii anno quinquagesimo septimo privilegium impetravit. Nunc opus retexens quo pleno gutture suam in me rirulentiam evomeret, an iure privilegium illud quod libro tunc composito datum erat novae invectivae aptaverit, velim mihi respondeat Iurisconsultus. Certe beneficio Regis ante biennium mortui opus a quatuor mensibus scriptum ornare, absurdum fuit. Atque ut apices iuris omittam, sicuti loquuntur, falsarium hic deprehendi sensus dictat. Porro quamvis et audacia eius et improbitas pridem omnibus cognita fuerit, nunquam tamen putavi eo amentiae prorupturum, ut mihi tam proterve malediceret. Verum ut eiusmodi homines ad rabiem incitat desperatio, praecipitem eum egit mala conscientia: ut caeco impetu in [pag. 4] se ipsum potius quam in me rueret. Commotum eius intemperie me fuisse non negabo, quando fieri non potest quin hominibus cordatis et ingenuis stomachum moveat tanta indignitas: sed eius convicia perinde ac si me non attingerent facile despexi. Celebre est Socratis dictum: An asino, si me calce petiisset, coram praetore diem dicerem ? Etsi autem procul absum ab ea animi magnitudine qua excelluit Socrates, longo tamen usu iam obdurui ad istorum canum latratus, atque ex meliore schola didici Deum probris et contumeliis servos suos, ut probet eorum tolerantiam, subiicere. De magnitudine quidem revelationum, quasi ad Paulum accederem, non gloriabor. Hoc tamen mihi commune esse cum Paulo agnosco, angelum Satan, ne extollar, mihi divinitus missum esse, qui me colaphis caedendo ad humilitatem erudiat. Quoniam tamen nobis quotidie rogandus est Deus, ut diabolum eiusque ministros compescat, nostrarum quoque partium est, ne eorum mendaciis obruatur veritas, effraeni eorum licentiae obsistere. Basileae ante quinque menses editum fuit scriptum absque autoris [pag. 5] nomine: cui plausibilis inscriptus fuit titulus, ac si sedandis ecclesiae dissidiis