48:565 565 CAPUT XXVIII. 566 meminit. Est autem in agro Brutiorum, sicuti Puteoli urbs Campaniae. Caeterum, quum Puteolis Paulum retinuerint fratres per dies septem, hinc colligimus quam benigne et indulgenter egerit cum eo centurio. Nec vero dubito, quin fidem illi sanctus vir dedisset, semper se ad condictum tempus adfuturum. Sic autem de eius integritate persuasus ille erat, ut nihil fraudis timeret. Iam vero colligimus ex hoc loco, sparsum tunc fuisse evangelii semen, quando et Puteolis aliquod erat ecclesiae corpus. 15. Et inde quum audissent fratres de nobis, prodierunt in occursum nobis iisque ad Appii forum ac Tres Tabernas. Quos quum vidisset Paulus, gratiis actis B eo j sumpsit fiduciam. 16. Quum autem venissemus Romam, centurio tradidit vinctos principi exercitus. Permissum autem est Paulo ut maneret solus cum custodiente ipsum milite. 17. Post tertium autem diem convocavit Paulus primarios ex Iudaeis: quumque venissent j dixit eis: Ego, viri fratres, quum nihil fecerim adversus plebem aut instituta maiorum, vinctus Ierosolymis traditus sum in manus Romanorum: 18. qui quum examinassent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. 19. Sed contradicentibus Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem: non quasi habeam de quo gentem meam accusem. 20. Propter hanc igitur causam advocavi vos, ut viderem et alloquerer. Propter spem enim Israelis catena hac circumdatus sum. 15. Quum audissent fratres. Fratrum occursu Deus animum Pauli iam erexit, quo alacrius ad evangelii defensionem properaret. Fratrum autem zelus et pia sollicitudo se in eo profert, quod de Pauli adventu inquirunt, et exeunt illi obviam. Tunc enim fidem christianam profiteri non odiosum modo erat, sed vitae etiam periculum illis poterat creare. Nec privatum discrimen tantum subibant pauci homines: quia in totam ecclesiam redundabat invidia. Sed nihil illis pluris est quam officium, cui sine turpi ignaviae et ingratitudinis nota deesse non poterant. Tantum Christi apostolum negligere immane fuisset, praesertim pro communi salute laborantem. Quum vero iam prius ad eos scripsisset, ultroque illis detulisset suam operam, non referre vicissim fraternam benevolentiam, indignum fuisset. Ergo hoc officio testati sunt fratres suam in Christum pietatem: et magis accensum fuit Pauli studium, quod suae constantiae paratum esse fructum cerneret. Quamquam enim invicta fortitudine praeditus erat, ut ab humanis subsidiis minime penderet, Deus tamen, qui suos humanitus confirmare solet, novum illi vigorem hoc modo subiecit. Postea, quum destitutus esset in carcere, sicuti alibi conqueritur, tamen animum minime despondit: sed sub Christi