20:565 565 SUPPLEMENTUM. 566 cederent in gloriam iudicis, certe iudicarer iniuste: sed non cedunt in gloriam iudicis, ergo non iudicor iniuste, non iniuste censet me poena dignum. Hoc antecedens me movet plurimum ex eo quod negat quod superius diximus: iustificare esse iustum declarare. Quod quum non posset negari, miror Paulum nunc illud negasse. Non possum me hinc expedire: tu videbis. Tertium argumentum confutat triplex iudicium: unum eorum qui, quum audirent a Paulo et caeteris iustum declarari Deum nostris delictis, nihilo tamen secius relinqui iustum, dicebant mala esse facienda ex doctrina evangelii. Quod quum esset ridiculum, reiiciebant evangelii doctrinam. Alterum est eorum qui dicebant, ex praedicatione Pauli Deum posse colligi iniustum, quod annunciaret Deum nostris delictis ostendi iustum, quorum proxima erat argumentatio. Verum quum Paulus sentiret, fide id esse consentaneum quod ratione esse potest repugnans, hoc et illud iudicium sic confutat. Si Deus esset iniustus ob id quod punit quod commendat iustitiam suam, iudicium eorum esset longe rectius qui dicunt mala esse facienda ut inde veniant bona, quod nostra iniquitas commendet iustitiam Dei, et nihilominus ipse relinquitur iustus. Sed haec non est habenda rata conclusio, ergo neque illa, quippe ea sunt fide consentanea quae ratione sunt maxime pugnantia, et contra ea sunt fide pugnantia quae ratione sunt consentanea. Hactenus mentem explicui Pauli ut potui. Si videris me aliud a Paulo sentire, precor te ex animo ut me ad Paulum reducas. Vale.1) 4255. SERVATUS CALVINO. Proposuerat ille tres quaestiones: An homo Iesus crucifixus sit filius Dei? an regnum Christi sit in hominibus? An baptismus debeat in fide fieri? Ad quas Calvinus respondit prima vice Tom. VIII. Opp. p. 482; altera vero post refutationem Serveti sibi oblatam p. 487 seqq. Iam ad hanc secundam responsionem hic iterum rescribit quae quidem Calvinus suo libello contra Servetum edito inserere supervacaneum duxit. (Ex autographo Cod. Genev. 113, fol. 108.) 4254.1) Be autor e et scripto tacentes docti videbimur.