48:564 11. In navi alexandrina. His verbis significat Lucas vel demersam fuisse priorem navem, vel ita disiectam et laceram, ut postea usui non fuerit. Unde naufragii gravitas melius cognoscitur. Diserte autem narrat navi alexandrinae, qua Romam vecti sunt, insigne fuisse Castoris et Pollucis, ut sciamus minime datam fuisse optionem Paulo ut cum sui similibus navigaret: sed coactum fuisse ingredi in navem, quae duobus idolis dicata erat. Castorem et Pollucem veteres poetae finxerunt ex Iove et Laeda fuisse genitos: unde et Sioaxoupoi graece vocati sunt: qua voce hic usus est Lucas: quasi dicas Iovis filios. Deinde fabulati sunt illos esse geminos in zodiaco. Alia quoque superstitio inter nautas invaluit, exhalationes igneas, quae in tempestatibus se ostendunt, eosdem esse illos. Itaque dii marini olim crediti sunt et invocati: sicut hodie Nicolaus et Clemens, et similes. Imo ut in papatu mutatis tantum nominibus retenti sunt vetusti errores : hodie exhalationes illas sub nomine sancti Hermis, vel sancti Ermi adorant. Quoniam autem si una exhalatio solitaria appareat, triste praesagium est: geminae autem, ut ait Plinius, salutares et prosperi cursus praenunciae: ut Castorem et Pollucem alexandrini nautae sibi haberent propitios, utriusque insigne in navi posuerunt. Ergo quantum ad ipsos spectat, navis impio sacrilegio polluta erat: sed quia eam non sponte sibi delegit Paulus, nihil inquinamenti inde contrahit. Et certe quum idolum nihil sit, inficere Dei creaturas non potest, quin pure et licite illis utantur fideles. Et omnino sic habendum est: non aliter quam pura conscientia elui quascunque suis praestigiis sordes Dei creaturis Satan aspergere conatur, quum impii et scelerati, quae per se pura sunt, immundo contactu coinquinent. Denique non magis Paulum contaminavit huius navis ingressus quam conspectus altarium Athenis: quia omni superstitione purus et solutus satis tenebat meras esse illusiones omnia gentium sacra. Deinde nulla apud homines suspicio consensus esse poterat in profanum illum errorem. Nam si quis Pollucis et Castoris cultus fuisset simulandus, centum mortes oppetere maluisset. Ergo quia nulla metuebatur offensio, navem libere conscendit. Neque tamen dubium est quin dolenter et cum gemitu: quia videbat inanibus figmentis tribui Dei honorem. Ideo inter eius exercitia hoc enumerandum est, quod duces habuit itineris, qui se ab idolis gubernari putabant, et navem commiserant eorum tutelae ac praesidio. 12. 13. 14. Quum venissemus Syracusas. Reliquum navigationis cursum Lucas persequitur, quod in Siciliam primum appulerint. Deinde oblique propter aestum maris traiecerint in Italiam. Sicuti autem celeberrimus est Siciliae portus quem hic ponit Lucas: ita longius a litore Italico quam portus Messanae, cui oppositum est Rhegium, cuius