25:564 eximitur a publici erroris culpa quam Thare et Nachor. Quorsum enim dicitur patres populi servisse diis alienis, et Abraham inde fuisse ereptum, nisi ut in ipsis primordiis refulgeat gratuita Dei misericordia? Nam si reliquis dissimilis fuisset Abraham, eum sua pietas discerneret. Atqui hoc nominatim agitur ne propria dignitate excellat quae obscuret Dei gratiam: sed ut posteri agnoscant quum esset perditus, excitatum fuisse a morte in vitam. Caeterum fuit hoc incredibile et simile portento, quum adhuc superstes esset Noe, non modo passim in mundo grassatam fuisse idololatriam : sed in familiam quoque Sem penetrasse, in qua saltem purior vigere debuerat religio. Certe quantum in hac parte vesanus et indomabilis hominum sit furor inde cognoscitur: quod sanctus patriarcha, cui peculiaris data fuerat Dei benedictio, fraenare suos posteros non potuerit, quin relicto vero Deo, se ad superstitiones prostituerent. 3. Et tuli patrem. Hoc verbo melius confirmatur quod nuper docui, Abraham non propria virtute emersisse ex profunda ignorantia et errorum abysso, sed inde manu Dei fuisse eductum. Neque enim dicitur ultro Deum quaesiisse, sed fuisse ab eo sumptus, et alio traductus. Beneficia sua amplificat quod in longa peregrinatione mirabiliter Abraham incolumem servaverit. Unde quod sequitur scrupulum aliquem parit, quod Deus multiplicaverit semen Abrahae: et tamen dederit ei solum Isaac, quia non nisi eius fit mentio. Sed haec comparatio singularem erga eos Dei gratiam illustrat, quod quum numerosa esset alioqui Abrahae soboles, solus eorum pater gradum legitimi haeredis tenuerit. Eodem sensu mox subiicitur, quum fratres germani et gemelli essent Esau et Iacob unum ex duobus fuisse retentum, altero praeterito. Videmus ergo ut magnifice tam in persona Ismael et fratrum, quam Esau, Dei clementiam et bonitatem extollat erga Iacob, ac si diceret genus eius non aliis praecellere, nisi quia sic Deo placuit. 4. Iacob autem et filii eius. Post relegationem Esau narratur descensus Iacob in Aegyptum, quia tametsi tantum uno verbo attingitur, amplam tamen, et uberem, et luculentam paterni Dei favoris materiam comprehendit. Nec vero dubium est, quamvis autor libri splendidis elogiis non extollat singula miracula, quin tamen summam liberationis quoad sufficeret exposuerit Iosue populo. Primo virtutes designat in Aegypto editas: deinde celebrat transitum maris rubri, ubi illis inaestimabili potentia opitulatus erat Deus. Tertio tempus commemorat quo peregrinati sunt in deserto. 8. Postea adduxi vos. Tandem de victoriis disserere incipit, quae viam patefecerunt ad sedes occupandas. Etsi enim regio trans Iordanem in haereditate promissa non fuerat: ex quo tamen