25:563
563
COMMENTARIUS
IN
IOSUE
CAP.
XXIV.
564
possedistisque
terram
eorum,
ac
delevi
eos
a
facie-vestra.
9.
Surrexit
autem
Balac
filius
Sippor
rex
Moab,
et
praeliatus
est
cum
Israel
misitque
et
vocavit
Bileam
filium
Beor,
ut
malediceret
vobis:
10.
Et
nolui
audire
Bileam,
sed
benedixi
benedicendo
vobis,
et
liberavi
vos
e
manu
eius.
l
l
.
Transistisque
Iordanem,
et
venistis
ad
Iericho:
pugnaveruntque
contra
vos
viri
Iericho,
Emorrhaeus,
et
Perizaeus,
et
Chananaeus,
et
Hittaeus,
et
Girgasaeus,
et
Hivaeus,
et
Iebusaeus:
tradidique
eos
in
manum
vestram.
12.
Et
misi
ante
vos
crabrones,
qui
expulerunt
eos
a
facie
vestra,
duos
reges
Emorrhaei,
non
gladio
tuo,
nec
arcu
tuo.
13.
Dedique
vobis
terram
in
qua
non
laborastis,
et
urbes
quas
non
aedificastis,
et
habitastis
in
eis:
vineas
et
oliveta
quae
non
plantastis,
comeditis.
14.
Nunc
ergo
timete
Iehovam,
et
servite
ei
inperfectione,
et
veritate,
et
auferte
deos
quibus
servierunt
patres
vestri
trans
flumen,
et
in
Aegypto,
et
servite
Iehovae.
1.
Congregavit
itaque.
Iam
meo
iudicio
fusius
explicat
quae
ante
brevius
retulit.
Neque
enim
consentaneum
fuisset
bis
eadem
de
causa
populum
extrahere
in
alienum
locum.
Ergo
repetitione
series
historiae
contexitur.
Ideo
particulam
expletivam,
Itaque
posui,
quae
coeptam
narrationem
continuet.
Exprimit
autem
quod
ante
tacuerat,
stetisse
omnes
coram
Deo,
quo
sanctior
dignitas
et
religio
conventus
designatur.
Neque
enim
dubium
quin
solenni
ritu
invocaverit
Iosue
Dei
nomen:
et
tanquam
in
eius
conspectu
ad
populum
concionatus
sit,
ut
reputarent
pro
se
quisque,
Deum
omnium
quae
agebantur
esse
praesidem,
nec
privatum
negotium
se
illic
tractare:
sed
sacrum
et
inviolabile
pactum
confirmare
cum
ipso
Deo.
Adde
quod
paulo
post
additur,
illic
fuisse
sanctuarium:
unde
probabile
est,
arcam
foederis
eo
fuisse
traductam,
non
mutandi
loci
causa,
sed
ut
in
actione
tam
seria
se
sisterent
ad
terrestre
Dei
tribunal.
Nulla
enim
religio
vetabat,
arcam
moveri:
et
locus
Sichem
non
procul
distabat.
2.
Trans
flumen.
Exordium
sumit
a
gratuita
eorum
adoptione,
qua
sic
Deus
eos
anteverterat,
ne
quam
praestantiam,
vel
quod
meritum
iactare
possent.
Nam
actiore
vinculo
eos
sibi
Deus
devinxerat,
quod
quum
reliquis
pares
essent,
eos
tamen
sibi
collegerat
in
peculium
non
alio
respectu
quam
meri
beneplaciti.
Porro
ut
clare
appareat
nihil
esse
in
quo
glorientur,
ad
suam
originem
ipsos
adducit,
et
commemorat
patres
ipsorum
in
Chaldaea
sic
habitasse,
ut
communiter
idola
cum
aliis
colerent,
nec
quidquam
differrent
a
vulgo.
Unde
colligitur,
Abraham
quum
in
idololatria
demersus
esset,
fuisse
quasi
ab
inferis
extractum.
Iudaei
quidem
ut
falsam
generis
dignitatem
sibi
arrogent,
fabulantur
patrem
suum
Abraham,
quum
nollet
ignem
chaldaicum
pro
deo
agnoscere,
profugum
fuisse
a
patria.
Verum
si
ad
consilium
spiritus
attendimus,
nihilo
magis
|