20:563 563 EPISTOLAE 4254.4255 564 Monsieur Monsieur Maistre Iehan Calvin humblement randes les presentes. Domino Iohanni Calvino sacratissimi evangelii fidelissimo praeconi Iohannes Phagius 8. d. p. Quum mecum multum diuque cogitarem, praestantissime domine, scribendumne mihi foret ad te, complures me in diversum trahebant causae hunc in modum: Dedignabitur te tuaque scripta, utpote inepta, atque a lectione (si tamen legerit ad calcem) scombris merito sed iure iubebit. Rursus: Quid tu? annon putas te fore illi iniuriosum, qui ab illo requiras ut tibi subinde recantilet ea cuius si diligenter adverteris monumenta, tibi satis superque satisfactum fuerit. Erit igitur tuae imputandum inertiae, adeo impudens, ut hominem alioqui mille curis districtum ad inanem laborem suscipiendum tua importunitate adigas. Ex adverso haec me acrius pungebant, mactoque animo esse monebant: Hic est qui pro ea quam gerit provincia humanitateque quam saepe animadvertisti, sive in scriptis, tua non spectavit sed animum puta simplicem et ab omni dolo longe alienum. Rursus: An pudebit te discere conscientiamque tuam in Christo stabilire. Haec et similia deterrebant me quominus ad te scriberem, monebantque contra ne vererer tibi meam sententiam exponere. Videbar itaque, quod dicitur, auribus lupum tenere. Verum hac tandem victus ratione proxima non potui non tibi meam exponere mentem (quanquam inepte). Turpe enim, ne dicam impium, quamdiu vivitur, non ambire omnibus modis ut Christus in nobis crescat, iudicavi. Itaque igitur locum Pauli quem existimo sic intelligendum (ni tua nos alio revocet mensura) precor animadvertas, cuius intelligentia me hactenus mirum in modum torsit, ut qui videam multos multa dicere nec mihi per omnia satisfacere. Dixerat Paulus circumcisionem datam quod divinis credidisset in Dei oraculis: ideo sibi ipsi opponens quaerit an possit hinc effici ut Deus possit mendacii coargui, quod quidam non crediderint? Haec verba sic intelligo: duarum contradictoriarum impossible est alteram veram esse quin altera sit continuo falsa. Si igitur hanc promiserit Deus: Omnis Israel non benedicetur, haec erit continuo falsa. Quidam Israel non benedicetur, et contra. Igitur quoniam hanc videmus veram, sequitur Deum falsi promissi coarguendum qui promiserit omnem Israelitam benedicendum. Paulus universalem in particularem alio in loco contraxit, ut evitet hanc absurditatem, hoc modo. Non enim omnes qui sunt ex Israel hi sunt Israelitae, neque qui semen sunt Abrahae hi sunt filii Abrahae. Itaque negat incredulis promissum fuisse. Num autem altera harum propositionum de futuro fuerit