20:562 agit, qui in doctrina ausus est toti nostrae ecclesiae resistere, in ea praesertim quae est de divortio viri ab uxore et uxoris a viro in fornicationis causa. Ait quidem liberum esse dimittere at non alteri nubere, idque, quod deterius est, a te didicisse: ita ut tua autoritate fretus nonnullos ad opinionem suam attraxerit, imo et a nostris concionibus sub- duxit. Tuum ergo erit, priusquam hic morbus recrudescat, antidotum adhibere ac in re tam seria tuum nobis iudicium patefacere. Scimus enim te sanctis doctoribus tum priscis tum modernis consentire, etsi Augustinus videatur contrariae opinioni suffragari. Aliud praeterea quod te volebam accipe. Incidit ratione aeris alieni controversia inter vestrum Robertum Stephanum, quem pium novimus, et Robertum Herault nostrum, qui obnixe rogat, priusquam vocetur in ius, suas partes audiri. Vide pro tua humanitate ut utrique ius tribuatur, ut penitus scandalum vitetur et controversia bona pietate dissolvatur. Plura occurrunt inter Gallos et Anglos quae ad te scribere non iudicavi, partim quod tuas pias aures nolim rumoribus obtundere, partim quod ab aliis fusius intelligas. Dominus Iesus Christus te diu suae ecclesiae servet incolumem. Ego et symmysta meus ac tota nostra ecclesia te iubemus sal vere plurimum ac omnes symmystas tuos.*) Tui amantissimus filius Franciscus Perrucellus. PHAGIUS CALVINO. Post longum et fastidiosum exordium sententiam eius sibi expetit de loco Paulino, qui quum Rabbinorum artem dialecticam iam per se redoleat hic magis etiam ad mentem scholasticorum discutitur, et quidem intricatiore stilo, cui distinctionibus interpositis, quae in Codice vel falsae vel nullae sunt, vix mederi potuimus. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 189.) 4253. Epistola haec omnino nihil suppeditat quod ad definiendos eius natales faciat. PerruceMus Londinensis ecclesiae peregrinorum minister fuit ab a. 1550 (Aug.) usque ad a. 1553 (Iul.). Ex ea urbe nullam aliam habemus. Eandem commendare nobis posset mentio Anglorum et prophetiae a Lasco ibi introductae (Kuyper IL 102 seqq.). Verum etiam Vesaliae et Francofurti Angli erant. Stephanus obiit 1559. 36