48:561 561 CAPUT XXVIII. 562 rum: sed tamen obstare nego, quin parcat Deus ad tempus quibus velit, quamvis omnium sint deterrimi: alios autem, quorum mediocris est culpa, gravius puniat. Nostrum interea est, quod int TO izoXb contingit, non facere perpetuum. Videmus nunc in quo decepti fuerint Melitenses: nempe quod nulla vitae habita quaestione Paulum iudicant esse nefarium hominem tantum propter viperae morsum. Deinde quod fine non exspectato sententiam praecipitant. Interea notandum est exsecranda monstra esse, qui divini iudicii sensum ex cordibus suis evellere conantur, qui nobis omnibus naturaliter insitus est, et barbaris etiam ferisque hominibus insidet. Quod caedis potius quam alterius cuiuspiam sceleris reum faciunt Paulum, hanc rationem sequuntur, quod homicidium maxime semper detestabile fuerit. Ultio non sinit vivere. Impium esse colligunt, quia emersum ex mari ultio persequitur. Fingebant autem ultricem deam Iovis solio assidere, cui nomen vulgo impositum fuit ACXT].* crasse id quidemi ut homines purae religionis ignari: non tamen sine tolerabili significatione, ac si pinxissent Deum mundi iudicem. Caeterum hac voce discernitur ira numinis a fortuna. Atque ita asseritur iudicium Dei contra caecos omnes casus. Intelligunt enim Melitenses conspicuum coelestis vindictae signum esse, quod Paulus iam servatus, tamen salvus esse non potest. 5. Excussa vipera. Excussio viperae, signum est compositi animi. Scimus enim quantopere hominem perturbet ac debilitet metus: neque tamen omni metu vacuum fuisse Paulum intelligas. Non enim fides nos reddit stupidos, quemadmodum fanatici in umbra et extra teli iactum imaginantur. Sed quanquam fides sensum malorum non adimit, ipsum tamen temperat, ne consternatio longius abripiat piorum animos quam par sit: ut fiduciam semper retineant. Sic Paulus, quum viperam intelligeret noxiam esse bestiam, promissione tamen sibi data fretus, pestiferum morsum usque ad perturbationem non timuit: et quia etiam ad mortem si opus fuisset accinctus erat. 6. Mutata mente dicebant. Haec tam admirabilis et insperata conversio Melitenses serio tangere debuit, ut Dei misericordiae gloriam darent, sicuti prius vindictae. Verum ut perperam semper ad extrema rapitur humana ratio, repente Paulum ex scelerato homicida deum faciunt. Atqui si alterutrum valere necesse fuit, satius erat homicidam haberi quam deum. Et certe non solum unius sceleris damnari magis optasset Paulus, sed etiam omni infamiae genere obrui, adeoque demergi usque ad inferos, quam Dei gloriam ad se trahere. Idque satis notum erat omnibus qui ipsum inter medias procellas concionantem audierant. Fieri tamen potest ut postea edocti agnoverint Deum miraculi autorem. Porro discamus ex hac historia, sedatis Calvini opera. Vol XLVIII.