20:561 561 SUPPLEMENTUM. 562 tim in muliere magis astuta et fraudulenta. Ex quibus omnibus coniicimus quidem aeque mulieri atque viro ademptam esse libertatem: id tamen comprobatum aut certum sine tuo aut ecclesiae (cui vere a Deo praefectus es et merito) iudicio minime habere possumus. Nihil enim certi ex nobis statuere possumus aut debemus, qui non in ecclesia Domini sed in tabernaculis peccatorum degimus. Te itaque rogo et obsecro ut hac in re mihi et plerisque aliis satisfacias, et ut te virum omni laude dignum, omni genere disciplinae ornatissimum, non pudeat mihi adhuc more infantium balbutienti de hac re rescribere. Vale, mihi in Christo venerande Calvine, cuius praesidio te commendo. Valreaci Calend. Sept. Tibi ad omnia paratissimus Ioannes Pelletus. 4253, PERRUCELLUS CALVINO. Controversia exorta est inter ecclesiae membra tum de divortio tum de aliis rebus et Calvini iudicium expetitur. (Ex autographo Cod. Genev. 114, fol. 134.) Clarissimo viro D. Iohanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori vigilantI8simo. Gratia et pax per Iesum Christum. Quod iam dudum nullas a me acceperis, vir clarissime, literas, non est quod mihi vitio vertas. Non enim operae pretium putavi tua sacra studia aliaque ardua negotia literis intempestivis passim interturbare, quum subinde occurrant qui abunde quae hic agantur scriptitent. Nolui tamen hanc praetermittere occasionem, quando tam opportunum nuncium sim nactus, ad te scribendi, tum quod mihi ex officio id incumbat, quum a nostra ecclesia hanc susceperim provinciam urgente nonnullorum improbitate, qui nostris excitavere magnas controversias, quibus pacandis te maxime idoneum putamus. Ut autem rem omnem a principio audias: nuper quum pro more hactenus in ecclesiis bene reformatis observato haberetur in nostra congregatione prophetia, ubi liberum sit cuilibet ad ecclesiae aedificationem loqui, contigit ut vir quidam satis provectae aetatis, cuius etiamnum uxor Genevae apud vos (ut inquit) Calvini opera. Vol. XX.