9:560 Spatiari eum in locis communibus, et de praeposteris remediis conqueri [pag. 143] facile patiar, modo ne per flexuosos circuitus oberrans non tantum sua tela vibret adversus immeritos, sed venenum quoque suum instillet ad corrumpendos simplicium animos, et clandestinis obstaculis evangelii cursum moretur. Dicerem latere insidias, ubi deflet triste regni Galliae exemplum, nisi se aperte proderet prava eius malignitas dum nulla re magis uritur, quam felici regni Christi progressu. Interim non abs re dicit odium sibi conflari obiectis levitatis et timiditatis criminibus: quia toties apostata nihilo plus meretur fidei, quam canis et inimicus crucis Christi, eamque fugitans [pag. 1441 laute et delicate in otio vivere affectat. F I N I S .