20:560 professos in minimis esse versatos videas, longissime semper aberrant et absunt a sinoera doctrinae puritate, nulla alia in re magis occupati quam ut superiorum interpretamenta et argumenta omissa lege Dei recenseant, potius tamen ad carpendum si quid male, quam ad laudandum si quid bene ab eis dictum sit: interim vero pugnas excitantes mirificas an potius hominum salutem et fidem subvertant quam quid ad eam fovendam et augendam conferant, ut ex tuis uberrimis et purissimis commentariis quotidie pernoscimus. Verum ut instituti mei rationem in pauca conferam, et ut intelligas quae dubia nos movent, hoc primum unum est quod re ipsa non nuper quidem accidit. Quum hic apud nos cuidam mulieri viri fastidium obrepsisset, usque adeo ut ab eo discessisset sine causa legitima, quae quantumvis sui officii et mutuae benevolentiae, quam sibi invicem debebant, a viro per trimestre admonita noluisset viro reconciliari ac cum eo in gratiam redire, vir aliam accepit uxorem (clam enim omnibus erat matrimonium quod cum prima in aliena provincia contraxerat, quia filii duorum fratrum essent et per consequens iure canonum prohiberentur). Mulier vero, quae a viro primum discessit, astuta nimis allegat adulterium a viro admissum, et propterea sibi partam libertatem esse alteri nubendi contendit, nequaquam grave ducens quod hic alteram duxerit: quinimo nihil unquam sibi gratius accidisse demonstrans, ut inde internoscere facile sit, eam viro ansam delinquendi praebuisse. Hoc enim res ipsa loquitur. Unde quamvis ex viri aut mulieris fornicatione alterum adipisci libertatem fateri cogamur, graviter tamen urgent facti circumstantiae huiusmodi. Hac enim ratione facile omnia hic dissolverentur matrimonia. Verum quamvis levitatem et temeritatem viri minime probemus, eadem ratione quoque mulieris dolum et fraudem improbare cogimur. Si enim ex Matth. c. 5 (Quisquis repudiaverit uxorem nisi causa stupri facit eam moechari) non potest vacare culpa haec mulier quae primo discessit a viro sine causa legitima. Accedit etiam quod Paulus ad Corinth, c. 7 iubet uxorem a viro non discedere, si vero discesserit, aut viro suo reconciliari aut innuptam manere. Non est absimile quoque, id quod optime animadvertisti in tua Harmonia *) luculentissime (Matth. c. 19), adulterii apud Marcum ideo nullam fieri mentionem, quod notare voluerit tantum corruptelam quae tunc passim trita erat, eamque reprehendi a Domino, quo post voluntaria divortia utrinque ad novum coniugium transibant. Atque hoc in loco multi e veteribus lapsi sunt. Quae sane corruptela in his quoque de quibus agimus animadverti potest, praeser- 4252.1) a. 1553 primum edita.